PL 34, col. 1059

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Harmony of the Gospels 1.24 · The Harmony of the Gospels 1.25 · The Harmony of the Gospels 1.0

quid colorare conentur adoratores simulacrorum. Verum
et ab istis novitiis Saturni interpretatoribus requirendum
est, quid de Deo sentiant Hebraeorum.
Etiam ipsis enim placuit omnes deos cum gentibus
colere, cum eos superbos puderet pro peccatorum suorum
remissione humiliari sub Christo. Quid ergo
sentiunt de Deo Israel? Quem si non colunt, non
omnes deos colunt: si autem colunt, non colunt sicut
se coli jussit, quia et alios colunt, quos coli ille prohibuit.
Per eos enim vates ista prohibuit, per quos
haec ipsa quae nunc a Christianis eorum simulacra patiuntur,
futura praedixit. Sive enim Angeli ad illos
Prophetas missi sint, qui eis Deum omnium creatorem
unum verum Deum, cui universa subjecta sunt, et
per sensibilium rerum congruam speciem figurate
ostenderent, et quemadmodum se coli praeciperet, indicarent;
sive aliquorum in eis mentes per Spiritum
sanctum ita sublimatae sint, ut eo visu ea viderent, quo
et ipsi Angeli vident: constat tamen eos illi Deo servisse,
qui alios deos coli prohibuit; servisse autem
fide pietatis in regno et sacerdotio reipublicae suae, et
Christum venturum verum regem ac sacerdotem significantibus
sacris.
CAPUT XXV.-- Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.
38.
Porro autem in diis Gentium (quos isti dum colere
volunt, illum qui cum istis coli non potest, colere
nolunt), dicant quid causae est ut nullus eorum inveniatur
qui alterum coli prohibeat, cum eos in diversis
officiis muneribusque constituant, et rebus ad quemque
proprie pertinentibus praesides esse velint. Si
enim Jupiter non prohibet Saturnum coli, quia non
est ille homo, qui illum hominem patrem de regno
expulit, sed aut coeli corpus, aut spiritus implens coelum
et terram; et ideo non potest prohibere coli mentem
supernam, ex qua dicitur emanasse: si ea ratione
nec Saturnus Jovem coli prohibet, quia non ab eo
rebellante superatus est, sicut ille a Jove nescio quo,
cujus arma fugiens venit in Italiam; sed favet prima
mens animae a se genitae: saltem Vulcanus prohiberet
coli Martem uxoris adulterum, Hercules Junonem
persecutricem suam. Quae ista inter eos est tam foeda
consensio, ut nec Diana virgo casta coli prohibeat,
non dicam Venerem, sed Priapum? Nam si unus homo
et venator et agricola esse voluerit, servus erit amborum:
quibus tamen vel vicina templa fabricare erubescit.
Sed interpretentur Dianam virtutem quam volunt,
interpretentur et Priapum fecunditatis deum,
ita sane ut in fetandis feminis pudeat Junonem talem
habere adjutorem. Dicant quod placet, interpretentur
quod sapiunt; dum tamen omnia eorum argumenta
perturbet Deus Israel. Qui cum illos omnes coli prohibuerit,
et a nullo corum coli prohibitus sit, eorumque
simulacris et sacris eversionem praeceperit, praedixerit,
fecerit; satis ostendit illos falsos atque fallaces,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.