PL 34, col. 1060
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Harmony of the Gospels 1.25 · The Harmony of the Gospels 1.26 · The Harmony of the Gospels 1.0
et se esse verum ac veracem Deum.
39.
Istos autem jam paucos deorum multorum falsorumque
cultores, quis non miretur nolle obtemperare
illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam sit Deus,
quodlibet opinando respondent, Deum tamen esse negare
non audent? quia si negent, operibus ejus et
praedictis atque completis facillime convincuntur. Neque
enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non
credere, quia ipse in principio fecit coelum et terram,
et omnia quae in eis sunt [(Gen. I)] . Neque illa nimis
antiqua, quod Enoch transtulit [(Id. V, 24)] , quod impios
diluvio delevit, quod Noe justum domumque
ejus per lignum inde liberavit [(Id. VII)] . Ab Abraham
in hominibus facta ejus exordior. Huic enim facta est
per angelicum oraculum manifesta promissio, quam
nunc videmus impleri. Huic quippe dictum est, In semine
tuo benedicentur omnes Gentes [(Id. XXII, 18)]
:
ex cujus semine populus Israel, unde virgo Maria quae
peperit Christum, in quo benedici omnes Gentes audeant
jam negare si possunt. Haec promissio facta est
etiam ad Isaac filium Abrahae [(Id. XXVI, 4)] . Haec et
ad Jacob nepotem Abrahae [(Id. XXVIII, 14)] , qui
etiam Israel appellatus est, ex quo universus ille populus
et propagatus et nominatus est, ut hujus populi
Deus appellaretur Deus Israel: non quod ipse non sit
Deus omnium Gentium, sive nescientium, sive jam
scientium; sed quia in isto populo voluit manifestius
apparere virtutem promissorum suorum. Ille enim populus
primo in Aegypto multiplicatus, et de illa servitute
per Moysen in multis signis portentisque liberatus,
debellatis plurimis Gentibus terram etiam promissionis
accepit, in qua regnavit per reges suos de
tribu Juda exortos. Qui Judas unus fuit ex duodecim
filiis Israel nepotis Abrahae; atque inde Judaei cognominati,
multa ipso Deo adjuvante fecerunt, multa pro
peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec veniret
semen cui promissum est, in quo benedicerentur
omnes gentes, et patrum suorum simulacra sponte
confringerent.
CAPUT XXVI.-- Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.
40.
Neque enim temporibus christianis, sed tanto
ante praedictum est quod per Christianos impletur.
Ipsi Judaei qui remanserunt inimici nominis Christi,
de quorum etiam futura perfidia in illis propheticis
Litteris tacitum non est, ipsi habent et legunt prophetam
dicentem: Domine Deus meus, et refugium meum
in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae,
et dicent, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra
et non est in illis utilitas [(Jerem. XVI, 19)]
. Ecce
nunc fit, ecce nunc gentes ab extremo terrae veniunt
ad Christum ista dicentes, et simulacra frangentes.
Et hoc enim magnum est, quod Deus preastitit Ecclesiae
suae ubique diffusae, ut gens Judaea merito debellata
et dispersa per terras, ne a nobis haec composita
putarentur, codices prophetiarum nostrarum ubique
portaret; et inimica fidei nostrae, testis fieret