PL 34, col. 1061
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Harmony of the Gospels 1.26 · The Harmony of the Gospels 1.27 · The Harmony of the Gospels 1.0
veritatis nostrae. Quomodo ergo discipuli Christi docuerunt
quod a Christo non didicerunt, sicut stulti
desipiendo jactitant, ut deorum gentilium et simulacrorum
superstitio deleretur? Numquid et illas prophetias
quae nunc leguntur in codicibus inimicorum
Christi, possunt dici finxisse discipuli Christi?
41.
Quis enim haec evertit, nisi Deus Israel? Ipsi
enim populo dictum est per divinas voces factas ad
Moysen: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus
est [(Deut. VI, 4)]
. Non facies tibi idolum, neque cujusquam
similitudinem, neque in coelo sursum, neque in
terra deorsum [(Exod. XX, 4)]
. Ut autem etiam evertat
ista, ubi potestatem acceperit, sic ei praecipitur: Non adorabis deos illorum, sed neque servies eis; non
facies secundum opera ipsorum, sed deponendo depones,
et confringendo confringes simulacra eorum
[(Id. XXIII,
24)]
. Quis autem dicat Christum atque Christianos non
pertinere ad Israel, cum Israel nepos fuerit Abrahae,
cui primo, et deinde Isaac filio ejus, et deinde ipsi
Israel nepoti ejus dictum est, quod jam commemoravi, In semine tuo benedicentur omnes Gentes?
Quod fieri jam
videmus in Christo, cum inde exorta sit illa virgo, de
qua propheta populi Israel et Dei Israel cecinit, dicens: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt
nomen ejus Emmanuel.
Interpretatur autem Emmanuel, Nobiscum Deus
[(Isai. VII, 14; Matth. I, 23)]
. Deus
ergo Israel qui prohibuit alios deos coli, qui prohibuit
idola fabricari, qui praecepit everti, qui per prophetam
praedixit gentes ab extremo terrae dicturas, Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, in
quibus non est utilitas;
ipse per Christi nomen et Christianorum
fidem istarum omnium superstitionum eversionem
jussit, promisit, exhibuit. Frustra ergo miseri,
quia blasphemare Christum etiam a diis suis, hoc
est, a daemonibus nomen Christi metuentibus prohibiti
sunt, volunt ab eo doctrinam istam facere alienam,
qua Christiani contra idola disputant, easque
omnes falsas religiones ubi potuerint eradicant.
CAPUT XXVII.-- Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.
42.
De Deo Israel respondeant, quem docere ista
et jubere, non tantum Christianorum, sed et Judaeorum
Libri testantur: de ipso consulant deos suos,
qui Christum blasphemari prohibuerunt; de Deo
Israel, si audent, aliqua contumeliosa respondeant.
Sed quos consulant? aut ubi jam consulant? Libros
suorum legant. Si Deum Israel Jovem putant, sicut
Varro scripsit (ut interim secundum eorum opinionem
loquar), cur ergo Jovi non credunt idola esse delenda?
Si Saturnum putant, cur eum non colunt?
Aut cur non sic colunt, quemadmodum se coli per
eos vates praecepit, per quos ea quae praedixit, implevit?
Cur ei non credunt simulacra evertenda esse,
et alios deos colendos non esse? Si nec Jovis, nec
Saturnus est (quia si unus eorum esset, contra sacra
Jovis et Saturni eorum tanta non diceret); quis ergo