PL 34, col. 1065
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Harmony of the Gospels 1.31 · The Harmony of the Gospels 1.0
habet virum; cujus viri nomine significata est Lex, vel
Rex quem accepit primus populus Israel: nec acceperant
gentes Legem eo tempore, quo propheta loquebatur;
neque Rex Christianorum apparuerat adhuc
Gentibus, ex quibus tamen Gentibus longe fertilior et
numerosior sanctorum multitudo provenit. Ita ergo
dicit Isaias, incipiens ab humilitate Christi, et se
postea convertens ad alloquendam Ecclesiam usque
ad eum versum quem commemoravimus, ubi ait, Et
qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae vocabitur:
Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus, et exaltabitur,
et honorificabitur vehementer. Quomodo multi mirabuntur
super te, sic tamen et inhonesta videbitur ab
omnibus species tua, et honor tuus ab hominibus. Ita
enim mirabuntur gentes multae super eum, et continebunt
reges os suum. Quoniam quibus non est nuntiatum de
illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. Domine,
quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui
revelatum est? Nuntiavimus coram illo, ut puer, ut
radix in terra sitienti: non est species illi, neque honor.
Et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem:
sed vultus ejus abjectus et deformis, positio ejus ab
omnibus hominibus; homo in plaga, et qui sciat ferre
infirmitates, propter quod et avertit se facies ejus, injuriata
est, nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras
portat, et pro nobis in doloribus est. Et nos existimavimus
illum in doloribus esse, et in plaga et in poena.
Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus
est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis
nostrae in eum, livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves
erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris.
Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os:
ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum
qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum.
In humilitate sublatum est judicium ejus. Generationem
ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus:
ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo
ergo malos propter sepulturam ejus, et divites propter
mortem ejus; ob hoc quod iniquitatem non fecerit, nec dolum
in ore suo. Dominus vult purgare illum de plaga. Si
dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis
semen longissimae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus
animam ejus, ostendere illi lucem, et figurare per
sensum, justificare justum bene servientem pluribus; et
peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit
complures, et fortium partietur spolia. Propter
quod tradita est ad mortem anima ejus, et inter iniquos
aestimata est: et ipse peccata multorum sustinuit, et propter
iniquitates eorum traditus est. Delectare, sterilis
quae non paris; exsulta et clama, quae non parturis; quia
multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.
Dixit enim Dominus, Dilata locum tabernaculi tui, et
aulas tuas confige; non est quod parcas: porrige longius
funiculos, et palos validos constitue. Etiam atque