PL 34, col. 1066

De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: The Harmony of the Gospels 1.31 · The Harmony of the Gospels 1.32 · The Harmony of the Gospels 1.0

etiam in dexteram atque sinistram partem extende. Semen
enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae
erant, inhabitabis, non est quod metuas. Praevalebis
enim, nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem
enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis
tuae non eris memor: quoniam ego Dominus qui
facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus
Israel, universae terrae vocabitur [(Isai. LII, 13- LIV, 5)]
.
48.
Quid contra hanc evidentiam expressionemque
rerum et praedictarum et impletarum dici potest? Si
de Christi divinitate discipulos ejus putant esse mentitos,
numquid de Christi passione dubitabunt? Resurrexisse
non solent credere: at illa omnia ab hominibus
humana perpessum etiam libenter credunt, quia
hominem tantummodo credi volunt. Ille itaque sicut
ovis ad immolandum ductus, ille inter iniquos deputatus,
ille vulneratus propter peccata nostra; cujus
livore sanati sumus, cujus facies injuriata est, nec
magni aestimata, palmis caesa, et sputis illita, cujus
deformis in cruce positio: ille ab iniquitatibus populi
Israel ductus ad mortem; ille qui non habebat speciem
neque decorem, quando colaphis percutiebatur,
quando spinis coronabatur, quando pendens irridebatur;
ille qui, sicut agnus coram tondente non habet
vocem, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab
insultantibus, Prophetiza nobis, Christe [(Matth. XXVI,
XXVII; Marc. XIV, XV; Luc. XXII, XXIII, et Joan. XVIII,
XIX)]
: nempe jam exaltatus est, jam honorificatus est
vehementer. Nempe jam mirantur gentes multae super
eum. Jam continuerunt reges os suum, quo adversus
Christianos leges saevissimas promulgabant. Nempe
quibus non est nuntiatum de illo, jam vident, et qui
non audierunt jam intelligunt [(Rom. XV, 16-21)] . Quoniam
gentes quibus non annuntiaverunt Prophetae,
magis ipsae vident quam vera nuntiata sint per Prophetas.
Et qui non audierunt ipsum Isaiam loquentem,
jam in Litteris ejus de quo ista sit locutus, intelligunt.
Nam et in ipsa gente Judaeorum quis credidit
auditui Prophetarum, aut brachium Domini, quod est
Christus ipse, qui per eos annuntiabatur, cui revelatum
est [(Joan. XII, 37, 38, et Rom. X, 16)] ; quando
manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae
futura praedixerant Prophetae quos habebant? Nempe
jam haereditate possidet multos, et fortium partitur
spolia, cum ea quae diabolus et daemones possidebant,
per ecclesiarum suarum fabricas, et quoslibet necessarios
usus, illis expulsis proditisque distribuit.
CAPUT XXXII.-- Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.
49.
Quid ergo ad haec dicunt perversi laudatores
Christi, et Christianorum obtrectatores? Numquid ut
ista per Prophetas tanto ante praedicerentur, Christus
magicis artibus fecit, aut discipuli ejus ista finxerunt.
Numquid ut delectetur Ecclesia diffusa per gentes
quondam sterilis, nunc in pluribus filiis, quam illa
Synagoga quae Legem sive Regem tanquam virum acceperat:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.