PL 34, col. 1068
De consensu Evangelistarum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: The Harmony of the Gospels 1.33 · The Harmony of the Gospels 1.34 · The Harmony of the Gospels 1.32
volunt fuisse cultorem, saltem Deus Israel improbatus
et detestatus sit, quem constat istorum
eversorem. Sed nunquam hoc proferent, nisi quod
modo forte confinxerint. Quod cum protulerint apparebit,
eo ipse certe, quod tanta res tam ignota profertur,
quae utique debuit antequam hoc quod praedictum
est, accidisset, in deorum templis omnium gentium
recitari, ut praestruerentur et praemonerentur qui
nunc volunt esse christiani.
CAPUT XXXIII.-- In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.
51.
Deinde quod de felicitatis rerum humanarum
deminutione per christiana tempora conqueruntur, si
libros philosophorum suorum legant, ea reprehendentium,
quae nunc eis etiam recusantibus et murmurantibus
subtrahuntur, tum vero magnam laudem reperient
temporum christianorum. Quid enim eis minuitur
felicitatis, nisi quod pessime luxurioseque abutebantur
in magnam Creatoris injuriam? Nisi forte hinc
sunt tempora mala, quia per omnes pene civitates cadunt
theatra, caveae turpitudinum et publicae professiones
flagitiorum; cadunt et fora vel moenia, in
quibus daemonia colebantur. Unde enim cadunt, nisi
inopia rerum, quarum lascivo et sacrilego usu constructa
sunt? Nonne Cicero eorum cum Roscium
quemdam laudaret histrionem, ita peritum dixit, ut
solus esset dignus qui in scenam deberet intrare; ita
virum bonum, ut solus esset dignus qui eo non deberet
accedere [( Cic. Orat. pro Roscio )] ? quid aliud apertissime
ostendens, nisi illam scenam esse tam turpem,
ut tanto minus ibi esse homo debeat, quanto fuerit
magis vir bonus? et tamen dii eorum tali dedecore
placabantur, quale a viris bonis removendum esse
censebat. Est etiam hinc ejusdem ipsius Ciceronis
aperta confessio, ubi ait, sibi Floram matrem ludorum
celebritate placandam [(Cic. in Verrem, act. 5)] . In quibus
ludis tanta exhiberi turpitudo consuevit, ut in
eorum comparatione caeteri honesti sint, a quibus tamen
etiam ipsis agendis viri boni prohibentur. Quae
ista est Flora mater, qualis dea est, quam celebrior
et habenis effusioribus laxata conciliat et propitiat
turpitudo? Quanto jam honestius in scenam Roscius
intrabat, quam Cicero deam talem colebat? Si deminuta
rerum copia, quae in haec celebranda funduntur,
dii Gentium offenduntur, apparet quales sint qui talibus
delectantur. Si autem ipsi irati ista minuunt, utilius
irascuntur quam placantur. Quapropter, aut philosophos
suos arguant, qui talia in luxuriosis hominibus
reprehenderunt; aut deos suos frangant, qui talia
de suis cultoribus exegerunt: si tamen jam inveniunt
vel quos frangant, vel quos abscondant: Christianorum
vero temporibus defectum rerum secundarum
quibus in turpia et noxia defluebant, blasphemando
imputare desistant, ne magis nos unde amplius Christi
potestas laudetur, admoneant.
CAPUT XXXIV.-- Epilogus superiorum.
52.
Multa hinc dicerem, nisi me jam librum istum