PL 34, col. 1234

De sermone Domini in monte (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Our Lord’s Sermon on the Mount 1.9 · Our Lord’s Sermon on the Mount 1.1.1 · Our Lord’s Sermon on the Mount 1.1.2

gradu labor est, ubi vehementer incumbitur ut
sese animus avellat ab eis quibus pestifera dulcedine
innexus est: hic ergo esuritur et sititur justitia, et
multum necessaria est fortitudo; quia non relinquitur
sine dolore quod cum delectatione retinetur.
Quinto autem gradu perseverantibus in labore datur
evadendi consilium; quia nisi quisque adjuvetur a
superiore, nullo modo sibi est idoneus ut sese tantis
miseriarum implicamentis expediat: est autem justum
consilium, ut qui se a potentiore adjuvari vult, adjuvet
infirmiorem in quo est ipse potentior: itaque Beati misericordes; quia ipsorum miserebitur.
Sexto
gradu est cordis munditia, de bona conscientia bonorum
operum valens ad contemplandum summum
illud bonum, quod solo puro et sereno intellectu
cerni potest. Postremo est septima ipsa sapientia, id
est contemplatio veritatis, pacificans totum hominem,
et suscipiens similitudinem Dei, quae ita concluditur: Beati pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur.
Octava
tanquam ad caput redit; quia consummatum perfectumque
ostendit et probat: itaque in prima et in
octava nominatum est regnum coelorum, Beati pauperes
spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum; et, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam;
quoniam ipsorum est regnum coelorum:
cum jam dicitur, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio?
an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an
periculum? an gladius
[(Rom. VIII, 35)]
? Septem sunt
ergo quae perficiunt: nam octava clarificat, et quod
perfectum est demonstrat, ut per hos gradus perficiantur
et caeteri, tanquam a capite rursum exordiens.
CAPUT IV.--11. Videtur ergo mihi etiam septiformis
operatio Spiritus sancti, de qua Isaias loquitur [(Isai. XI, 2, 3)] ,
his gradibus sententiisque congruere.
Sed interest ordinis: nam ibi enumeratio ab excellentioribus
coepit, hic vero ab inferioribus. Ibi namque
incipit a sapientia, et desinit ad timorem Dei: sed initium sapientiae timor Domini
est. Quapropter si gradatim
tanquam ascendentes numeremus, primus ibi
est timor Dei, secunda pietas, tertia scientia, quarta
fortitudo, quintum consilium, sextus intellectus,
septima sapientia. Timor Dei congruit humilibus, de
quibus hic dicitur, Beati pauperes spiritu, id est non
inflati, non superbi: quibus Apostolus dicit, Noli
altum sapere, sed time [(Rom. XI, 20)]
; id est, noli extolli.
Pietas congruit mitibus: qui enim pie quaerit,
honorat sanctam Scripturam, et non reprehendit quod
nondum intelligit, et propterea non resistit, quod est
mitem esse: unde hic dicitur, Beati mites. Scientia
congruit lugentibus, qui jam cognoverunt in Scripturis
quibus malis vincti teneantur, quae tanquam bona
et utilia ignorantes appetiverunt: de quibus hic dicitur, Beati qui lugent.
Fortitudo congruit esurientibus
et sitientibus: laborant enim desiderantes gaudium
de veris bonis, et amorem a terrenis et corporalibus
avertere cupientes: de quibus hic dicitur, Beati qui
esuriunt et sitiunt justitiam. Consilium congruit misericordibus:
hoc enim unum remedium est de tantis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.