PL 34, col. 1235
De sermone Domini in monte (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Our Lord’s Sermon on the Mount 1.12 · Our Lord’s Sermon on the Mount 1.9 · Our Lord’s Sermon on the Mount 1.1.1
malis evadendi, ut dimittamus, sicut nobis dimitti volumus;
et adjuvemus in quo possumus alios, sicut
nos in quo non possumus cupimus adjuvari: de quibus
hic dicitur, Beati misericordes. Intellectus congruit
mundis corde, tanquam purgato oculo, quo cerni
possit quod corporeus oculus non vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit [(Isai. LXIV, 4;
et I Cor. II, 9)] : de quibus hic dicitur, Beati mundi
corde. Sapientia congruit pacificis, in quibus jam ordinata
sunt omnia, nullusque motus adversus rationem
rebellis est, sed cuncta obtemperant spiritui hominis,
cum et ipse obtemperet Deo: de quibus
hic dicitur, Beati pacifici.
12.
Unum autem praemium quod est regnum coelorum,
pro his gradibus varie nominatum est. In primo,
sicut oportebat, positum est regnum coelorum, quod
est perfecta summaque sapientia animae rationalis.
Sic itaque dictum est, Beati pauperes spiritu; quoniam
ipsorum est regnum coelorum: tanquam diceretur, Initium sapientiae timor Domini.
Mitibus haereditas data
est, tanquam testamentum patris cum pietate quaerentibus: Beati mites; quoniam ipsi haereditate possidebunt
terram.
Lugentibus consolatio, tanquam scientibus
quid amiserint, et quibus mersi sint: Beati qui lugent;
quoniam ipsi consolabuntur. Esurientibus et sitientibus
saturitas, tanquam refectio laborantibus fortiterque
certantibus ad salutem: Beati qui esuriunt et sitiunt
justitiam; quoniam ipsi saturabuntur. Misericordibus
misericordia, tanquam vero et optimo consilio utentibus,
ut hoc eis exhibeatur a potentiore, quod invalidioribus
exhibent. Beati misericordes; quoniam ipsorum
miserebitur. Mundis corde facultas videndi Deum,
tanquam purum oculum ad intelligenda aeterna gerentibus. Beati mundi corde; quoniam ipsi Deum videbunt.
Pacificis Dei similitudo, tanquam perfecte sapientibus
formatisque ad imaginem Dei per regenerationem
renovati hominis: Beati pacifici; quoniam ipsi filii
Dei vocabuntur. Et ista quidem in hac vita possunt
compleri, sicut completa esse in Apostolis credimus.
Nam illa omnimoda in angelicam formam
mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis
verbis exponi potest. Beati ergo qui persecutionem
patiuntur propter justitiam; quoniam ipsorum est regnum
coelorum. Haec octava sententia, quae ad caput redit,
perfectumque hominem declarat, significatur fortasse
et circumcisione octavo die in Veteri Testamento; et
Domini resurrectione post sabbatum, qui est utique
octavus, idemque primus dies; et celebratione octavarum
feriarum, quas in regeneratione novi hominis
celebramus; et numero ipso Pentecostes. Nam septenario
numero septies multiplicato, quo fiunt quadraginta
novem, quasi octavus additur, ut quinquaginta
compleantur et tanquam redeatur ad caput: quo die
missus est Spiritus sanctus, quo in regnum coelorum
ducimur, et haereditatem accipimus, et consolamur;
et pascimur, et misericordiam consequimur, et mundamur,
et pacificamur; atque ita perfecti, omnes