PL 34, col. 1286
De sermone Domini in monte (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Our Lord’s Sermon on the Mount 2.1.1 · Our Lord’s Sermon on the Mount 2.1.2 · Our Lord’s Sermon on the Mount 2.1.3
veritatis. Et peccata nunc nobis dimittuntur,
et nunc dimittimus; quae harum quatuor reliquarum
secunda petitio est: tunc autem nulla erit venia
peccatorum, quia nulla peccata. Et tentationes temporalem
istam vitam infestant; non autem erunt, cum
perfectum erit quod dictum est, Abscondes eos in abscondito
vultus tui [(Psal. XXX, 21)]
. Et malum, a quo
liberari optamus, et ipsa liberatio a malo ad hanc
utique vitam pertinet, quam et justitia Dei mortalem
meruimus, et unde ipsius misericordia liberamur.
CAPUT XI.--38. Videtur etiam mihi septenarius
iste numerus harum petitionum congruere illi septenario
numero, ex quo totus iste sermo manavit. Si
enim timor Dei est quo beati sunt pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum coelorum; petamus ut
sanctificetur in hominibus nomen Dei, timore casto
permanente in saecula saeculorum [(Psal. XVIII, 10)] .
Si pietas est qua beati sunt mites, quoniam ipsi haereditate
possidebunt terram; petamus ut veniat regnum
ejus, sive in nos ipsos, ut mitescamus, nec ei resistamus;
sive de coelo in terras in claritate adventus
Domini, quo nos gaudebimus, et laudabimur, dicente
illo, Venite, benedicti Patris mei, accipite regnum
quod vobis paratum est ab origine mundi [(Matth. XXV,
34)]
. In Domino enim, inquit propheta, laudabitur
anima mea; audiant mites, et jucundentur [(Psal. XXXIII,
2)]
. Si scientia est qua beati sunt qui lugent, quoniam
ipsi consolabuntur; oremus ut fiat voluntas ejus sicut
in coelo et in terra, quia cum corpus tanquam terra,
spiritui tanquam coelo, summa et tota pace consenserit,
non lugebimus: nam nullus alius hujus temporis
luctus est, nisi cum adversum se ista confligunt,
et cogunt nos dicere, Video aliam legem in membris
meis, repugnantem legi mentis meae; et luctum nostrum
lacrymosa voce testari, Miser ego homo, quis me liberabit
de corpore mortis ejus [(Rom. VII, 23, 24)]
? Si
fortitudo est qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quoniam ipsi saturabuntur; oremus ut panis
noster quotidianus detur nobis hodie, quo fulti
atque sustentati, ad plenissimam illam saturitatem
venire possimus. Si consilium est quo beati sunt misericordes,
quoniam ipsorum miserebitur; dimittamus
debita debitoribus nostris, et oremus ut nobis
nostra dimittantur. Si intellectus est quo beati sunt
mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; oremus
non induci in tentationem, ne habeamus duplex cor,
non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia
quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando.
Tentationes enim de his rebus quae graves
et calamitosae videntur hominibus, non in nos valent,
si non valeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt,
quas homines bonas et laetandas putant. Si
sapientia est qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi
filii Dei vocabuntur [(Matth. V, 3-9)] ; oremus ut liberemur
a malo: ipsa enim liberatio liberos nos faciet,
id est filios Dei, ut spiritu adoptionis clamemus, Abba,