PL 34, col. 1308

De sermone Domini in monte (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Our Lord’s Sermon on the Mount 2.1.1 · Our Lord’s Sermon on the Mount 2.1.2 · Our Lord’s Sermon on the Mount 2.1.3

ergo quanta fecerint resistentes famulo Dei Moysi
magi Aegyptiorum [(Exod. VII, VIII)] : aut si hoc non
vult legere, quia non in nomine Christi fecerunt, legat
quae ipse Dominus dicit de pseudoprophetis, ita
loquens: « Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est
Christus, aut illic, nolite credere. Surgent enim pseudochristi
et pseudoprophetae, et dabunt signa magna
et prodigia, ita ut in errorem inducantur etiam electi:
ecce praedixi vobis » [(Matth. XXIV, 23-25)] .
86.
Quam ergo mundo et simplici oculo opus est,
ut inveniatur via sapientiae, cui tantae malorum et
perversorum hominum deceptiones erroresque obstrepunt,
quos omnes evadere, hoc est venire ad certissimam
pacem et immobilem stabilitatem sapientiae!
Vehementer enim metuendum est, ne studio altercandi
et contendendi quisque non videat quod a paucis
videri potest, ut parvus sit strepitus contradicentium,
nisi etiam ipse sibi obstrepat. Quo pertinet etiam illud
quod Apostolus dicit: « Servum autem Domini non
oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem,
patientem, in modestia corripientem diversa
sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam ad
cognoscendam veritatem [(II Tim. II, 24, 25)] . Beati ergo
pacifici; quoniam ipsi filii Dei vocabuntur » [(Matth.
V, 9)] .
87.
Conclusio ergo hujus totius sermonis quam
terribiliter inferatur, valde attendendum est: Omnis
ergo, inquit, qui audit verba mea haec et facit ea, similis
est viro sapienti qui aedificavit domum suam super
petram. Non enim quisque firmat quod audit vel percipit,
nisi faciendo. Et si petra Christus est, sicut
multa Scripturarum testimonia praedicant [(I Cor. X,
4)] , ille aedificat in Christo, qui quod audit ab illo,
facit. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt
venti, et offenderunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
Non ergo iste metuit
ullas caliginosas superstitiones; (quid enim aliud intelligitur
pluvia, cum in mali alicujus significatione
ponitur?) aut rumores hominum, quos ventis comparatos
puto; aut vitae hujus fluvium, carnalibus concupiscentiis
tanquam fluentem super terram. Horum
enim trium, qui prosperitatibus inducitur, adversitatibus
frangitur; quorum nihil metuit qui fundatam
habet domum super petram, id est, qui non solum
audit praecepta Domini, sed etiam facit. Et his omnibus
periculose subjacet qui audit et non facit: non
enim habet stabile fundamentum; sed audiendo et
non faciendo ruinam aedificat. Ait enim consequenter:
« Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea,
similis erit viro stulto qui aedificat domum super arenam:
descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt
venti, et offenderunt in domum illam, et cecidit; et
facta est ruina ejus magna. Et factum est cum consummasset
Jesus verba haec, admirabantur turbae super
doctrina ejus: erat enim docens eos, quasi potestatem
habens, non quasi Scribae eorum. » Hoc est
quod ante dixi per prophetam esse significatum in
Psalmis, cum diceret: Fiducialiter agam in eo: eloquia
Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum,
probatum terrae, purgatum septuplum [(Psal. XI,
6, 7)]
. Propter quem numerum admonitus sum etiam
praecepta ista ad septem illas referre sententias, quas
in principio sermonis hujus posuit, de beatis cum diceret;
et ad illas septem operationes Spiritus sancti,
quas Isaias propheta commemorat [(Isai. XI, 2, 3)] :
sed sive iste ordo in his considerandus sit, sive aliquis
alius, facienda sunt quae audivimus a Domino,
si volumus aedificare super petram.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.