PL 34, col. 25
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 1.16 · On Christian Doctrine 1.17 · On Christian Doctrine 1.18
considerans quantus quanta pro nondum
credentibus passus sit? Cum vero judex vivorum
atque mortuorum exspectatur e coelo, magnum timorem
incutit negligentibus, ut se ad diligentiam convertant,
eumque magis bene agendo desiderent, quam
male agendo formident. Quibus autem verbis dici,
aut qua cogitatione capi potest praemium, quod ille in
fine daturus est; quando ad consolationem hujus itineris
de Spiritu suo tantum dedit, quo in adversis
vitae hujus fiduciam charitatemque tantam ejus, quem
nondum videmus, habeamus, et dona unicuique
propria ad instructionem Ecclesiae suae, ut id quod
ostendit esse faciendum, non solum sine murmure,
sed etiam cum delectatione faciamus?
CAPUT XVI.-- Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.
15.
Est enim Ecclesia corpus ejus, sicut apostolica
doctrina commendat [(Ephes. I, 23)] , quae etiam conjux
ejus dicitur. Corpus ergo suum multis membris
diversa officia gerentibus [(Rom. XII, 4)] , nodo unitatis
et charitatis tanquam sanitatis astringit. Exercet autem
hoc tempore et purgat medicinalibus quibusdam
molestiis, ut erutam de hoc saeculo, in aeternum sibi
copulet conjugem Ecclesiam, non habentem maculam
aut rugam, aut aliquid hujusmodi [(Ephes. V, 23-32)] .
CAPUT XVII.-- Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.
16.
Porro quoniam in via sumus, nec via ista locorum
est, sed affectuum, quam intercludebat, quasi
septa quaedam spinosa, praeteritorum malitia peccatorum;
quid liberalius et misericordius facere potuit,
qui seipsum nobis, qua rediremus, substernere voluit,
nisi ut omnia donaret peccata conversis, et graviter
fixa interdicta reditus nostri pro nobis crucifixus
evelleret?
CAPUT XVIII.-- Claves traditae Ecclesiae.
17.
Has igitur claves dedit Ecclesiae suae, ut quae
solveret in terra, soluta essent in coelo; quae ligaret
in terra, ligata essent et in coelo [(Matth. XVI, 19)] :
scilicet ut quisquis in Ecclesia ejus dimitti sibi peccata
non crederet, non ei dimitterentur; quisquis autem
crederet, seque ab his correctus averteret, in
ejusdem Ecclesiae gremio constitutus, eadem fide atque
correctione sanaretur. Quisquis enim non credit
dimitti sibi posse peccata, fit deterior desperando,
quasi nihil illi melius quam malum esse remaneat, ubi
de fructu suae conversionis infidus est.
CAPUT XIX.-- Corporis et animi mors atque resurrectio.
18.
Jamvero sicut animi quaedam mors est, vitae
prioris morumque relictio, quae fit poenitendo; sic
etiam corporis mors est animationis pristinae resolutio: