PL 34, col. 26

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 1.20 · On Christian Doctrine 1.21 · On Christian Doctrine 1.19

et quomodo animus post poenitentiam, qua priores
mores perditos interemit, reformatur in melius;
sic etiam corpus post istam mortem, quam vinculo
peccati omnes debemus, credendum et sperandum
est resurrectionis tempore in melius commutari, ut
non caro et sanguis regnum Dei possideant, quod fieri
non potest; sed corruptibile hoc induat incorruptionem,
et mortale hoc induat immortalitatem [(I Cor. XV,
50, 53)] , nullamque faciens molestiam, quia nullam
patietur indigentiam, a beata perfectaque anima cum
summa quiete vegetetur.
CAPUT XX.-- Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.
19.
Cujus autem animus non moritur huic saeculo,
neque incipit configurari veritati, in graviorem mortem
morte corporis trahitur; neque ad commutationem
coelestis habitudinis, sed ad luenda supplicia
reviviscet.
CAPUT XXI.-- Rursus corporis de resurrectione.
Hoc itaque fides habet, atque ita se rem habere
credendum est, neque animum, neque corpus humanum
omnimodum interitum pati; sed impios resurgere
ad poenas inaestimabiles, pios autem ad vitam
aeternam.
CAPUT XXII.-- Solo Deo fruendum.
20.
In his igitur omnibus rebus illae tantum sunt
quibus fruendum est, quas aeternas atque incommutabiles
commemoravimus; caeteris autem utendum
est, ut ad illarum perfructionem pervenire possimus.
Nos itaque qui fruimur et utimur aliis rebus, res aliquae
sumus. Magna enim quaedam res est homo, factus
ad imaginem et similitudinem Dei, non in quantum
mortali corpore includitur, sed in quantum bestias
rationalis animae honore praecedit. Itaque magna
quaestio est utrum frui se homines debeant, an uti,
an utrumque. Praeceptum est enim nobis ut diligamus
invicem; sed quaeritur utrum propter se homo ab homine
diligendus sit, an propter aliud. Si enim propter
se, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur
autem mihi propter aliud diligendus. Quod enim propter
se diligendum est, in eo constituitur vita beata;
cujus etiamsi nondum res, tamen spes ejus nos hoc
tempore consolatur. Maledictus autem qui spem suam
ponit in homine [(Jerem. XVII, 5)] .
21.
Sed nec seipso quisquam frui debet, si liquido
advertas; quia nec seipsum debet propter seipsum
diligere, sed propter illum quo fruendum est. Tunc
est quippe optimus homo, cum tota vita sua pergit
in incommutabilem vitam, et toto affectu inhaeret illi:
si autem se propter se diligit, non se refert ad Deum;
sed ad seipsum conversus, non ad incommutabile
aliquid convertitur. Et propterea jam cum defectu
aliquo se fruitur; quia melior est cum totus haeret

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.