PL 34, col. 31

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 1.30 · On Christian Doctrine 1.0

et nos frui desideramus: et quanto in hac vita fruimur
vel per speculum vel in aenigmate [(I Cor. XIII, 12)] ,
tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus,
et ardentius finire cupimus. Sed utrum ad
illa duo praecepta etiam dilectio pertineat Angelorum,
non irrationabiliter quaeri potest. Nam quod nullum
hominum exceperit qui praecepit ut proximum diligamus,
et ipse in Evangelio Dominus ostendit, et Paulus
apostolus. Namque ille cui duo ipsa praecepta
protulerat, atque in eis pendere totam Legem Prophetasque
dixerat, cum interrogaret eum dicens, Et
quis est meus proximus? hominem quemdam proposuit
descendentem ab Jerusalem in Jericho, incidisse
in latrones, et ab eis graviter vulneratum, saucium
et semivivum esse derelictum; cui proximum esse
non docuit, nisi qui erga illum recreandum atque
curandum misericors exstitit, ita ut hoc qui interrogaverat,
interrogatus ipse fateretur. Cui Dominus ait, Vade, et tu fac similiter
[(Luc. X, 27, 37)]
; ut videlicet
eum esse proximum intelligamus, cui vel exhibendum
est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum
esset, si indigeret. Ex quo est jam consequens ut
etiam ille a quo nobis hoc vicissim exhibendum est,
proximus sit noster. Proximi enim nomen ad aliquid
est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest.
Nullum autem exceptum esse cui misericordiae denegetur
officium, quis non videat, quando usque ad
inimicos etiam porrectum est, eodem Domino dicente: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos [(Matth. V, 44)]
?
32.
Ita quoque Paulus apostolus docet, cum dicit: Nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis,
non concupisces, et si quod est aliud mandatum,
in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum
tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur [(Rom. XIII, 9, 10)]
.
Quisquis ergo arbitratur non de
omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri,
quod absurdissimum et sceleratissimum est, fuisse
visum Apostolo non esse peccatum si quis aut non
christiani, aut inimici adulteraverit uxorem, aut eum
occiderit, aut ejus rem concupierit: quod si dementis
est dicere, manifestum est omnem hominem proximum
esse deputandum, quia erga neminem operandum est
malum.
33.
Jamvero si vel cui praebendum est, vel a quo
nobis praebendum est officium misericordiae, recte
proximus dicitur; manifestum est hoc praecepto quo
jubemur diligere proximum, etiam sanctos Angelos
contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur
officia, quanta multis divinarum Scripturarum
locis animadvertere facile est. Ex quo et ipse Deus
et Dominus noster proximum se nostrum dici voluit.
Nam et seipsum significat Dominus Jesus Christus
opitulatum esse semivivo jacenti in via afflicto et relicto
a latronibus. Et propheta in oratione ait: Sicut
proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam [(Psal. XXXIV, 14)]
.
Sed quoniam excellentior ac supra
nostram naturam est divina substantia, praeceptum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.