PL 34, col. 32
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 1.31 · On Christian Doctrine 1.32 · On Christian Doctrine 1.33
quo diligamus Deum, a proximi dilectione distinctum
est. Ille enim nobis praebet misericordiam propter
suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius:
id est, ille nostri miseretur, ut se perfruamur; nos
vero invicem nostri miseremur, ut illo perfruamur.
CAPUT XXXI.-- Deus nobis non fruitur, sed utitur.
34.
Quapropter adhuc ambiguum esse videtur, cum
dicimus ea re nos perfrui, quam diligimus propter
seipsam, et ea re nobis fruendum esse tantum, qua
efficimur beati, caeteris vero utendum. Diligit enim
nos Deus, et multum nobis dilectionem ejus erga nos
divina Scriptura commendat: quomodo ergo diligit?
ut nobis utatur, an ut fruatur? Sed si fruitur, eget
bono nostro, quod nemo sanus dixerit. Omne enim
bonum nostrum vel ipse, vel ab ipso est: cui autem
obscurum vel dubium est, non egere lucem rerum
harum nitore quas ipsa illustraverit? Dicit etiam apertissime
propheta: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam
bonorum meorum non eges [(Psal. XV, 2)]
. Non
ergo fruitur nobis, sed utitur. Nam si neque fruitur
neque utitur, non invenio quemadmodum diligat.
CAPUT XXXII.-- Deus homine quomodo utatur.
35.
Sed neque sic utitur ut nos: nam nos res quibus
utimur ad id referimus, ut Dei bonitate perfruamur;
Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum
refert. Quia enim bonus est, sumus; et in quantum
sumus, boni sumus. Porro autem quia etiam justus
est, non impune sumus mali; et in quantum mali sumus,
in tantum etiam minus sumus. Ille enim summe
ac primitus est, qui omnino incommutabilis est, et
qui plenissime dicere potuit: Ego sum qui sum; et, Dices eis, Qui est, misit me ad vos
[(Exod. III, 14)]
. Ut
caetera quae sunt, et nisi ab illo esse non possint, et
in tantum bona sint, in quantum acceperunt ut sint.
Ille igitur usus qui dicitur Dei, quo nobis utitur, non
ad ejus, sed ad nostram utilitatem refertur, ad ejus
autem tantummodo bonitatem. Cujus autem nos miseremur,
et cui consulimus, ad ejus quidem utilitatem
id facimus, eamque intuemur; sed nescio quomodo
etiam nostra fit consequens, cum eam misericordiam
quam impendimus egenti, sine mercede non relinquit
Deus. Haec autem merces summa est ut ipso perfruamur,
et omnes qui eo fruimur, nobis etiam invicem
in ipso perfruamur.
CAPUT XXXIII.-- Quomodo homine frui conveniat.
36.
Nam si in nobis id facimus, remanemus in via,
et spem beatitudinis nostrae in homine vel in angelo
collocamus. Quod et homo superbus et angelus superbus
arrogant sibi, atque in se aliorum spem gaudent
constitui. Sanctus autem homo et sanctus angelus
etiam fessos nos atque in se acquiescere et
remanere cupientes, reficiunt potius, aut eo sumptu
quem propter nos, aut illo etiam quem propter se