PL 34, col. 33

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 1.33 · On Christian Doctrine 1.34 · On Christian Doctrine 1.0

acceperunt, acceperunt tamen; atque ita refectos in
illum ire compellunt, quo fruentes pariter beati sumus.
Nam et Apostolus clamat: Numquid Paulus
crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati
estis [(I Cor. I, 13)]
? et, Neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [(Id. III, 7)]
.
Et angelus hominem se adorantem monet ut potius
illum adoret, sub quo ei Domino etiam ipse conservus
est [(Apoc. XIX, 10)] .
37.
Cum autem homine in Deo frueris, Deo potius
quam homine frueris. Illo enim frueris quo efficeris
beatus; et ad eum te pervenisse laetaberis, in quo
spem ponis ut venias. Inde ad Philemonem Paulus: Ita, frater,
inquit, ego te fruar in Domino [(Philem. 20)]
.
Quod si non addidisset, in Domino, et te fruar tantum
dixisset, in eo constituisset spem beatitudinis suae.
Quanquam etiam vicinissime dicitur frui, cum delectatione
uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam
delectationem secum necesse est gerat: per quam si
transieris, eamque ad illud ubi permanendum est,
retuleris; uteris ea, et abusive, non proprie, diceris
frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in
ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus
es: quod non faciendum est nisi in illa Trinitate,
id est summo et incommutabili bono.
CAPUT XXXIV.-- Prima ad Deum via, Christus.
38.
Vide quemadmodum cum ipsa Veritas, et Verbum
per quod facta sunt omnia, caro factum esset,
ut habitaret in nobis [(Joan. III, 3, 14)] , tamen ait
Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem,
sed jam non novimus [(II Cor. 5, 16)]
. Ille quippe
qui non solum pervenientibus possessionem, sed
etiam viam praebere se voluit venientibus ad principium
viarum, voluit carnem assumere: unde est
etiam illud, Dominus creavit me in principio viarum
suarum [(Prov. VIII, 22)]
; ut inde inciperent, qui vellent
venire. Apostolus igitur quamvis adhuc ambularet
in via, et ad palmam supernae vocationis sequeretur
vocantem Deum, tamen ea quae retro sunt
obliviscens, et in ea quae ante sunt extentus [(Philipp.
III, 12-14)] , jam principium viarum transierat; hoc est,
eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum
iter est omnibus qui ad veritatem pervenire,
et in vita aeterna permanere desiderant. Sic enim ait, Ego sum via, et veritas, et vita
[(Joan. XIV, 6)]
; hoc est,
per me venitur, ad me pervenitur, in me permanetur.
Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur;
quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur;
vinciente et tanquam agglutinante nos Spiritu
sancto, quo in summo atque incommutabili bono permanere
possimus. Ex quo intelligitur quam nulla res
in via tenere nos debeat, quando nec ipse Dominus,
in quantum via nostra esse dignatus est, tenere nos voluerit,
sed transire; ne rebus temporalibus, quamvis
ab illo pro salute nostra susceptis et gestis, haereamus
infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.