PL 34, col. 326

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

tempora, quemadmodum operatus est omnia
simul, praestans eis etiam ordinem, non intervallis temporum,
sed connexione causarum, ut ea quae simul facta
sunt, senario quoque illius diei numero praesentato
perficerentur.
13.
Non itaque temporali, sed causali ordine prius
facta est informis formabilisque materies, et spiritualis
et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset,
cum et ipsa priusquam instituta est, non fuisset:
nec instituta est nisi ab illo utique summo Deo et
vero, ex quo sunt omnia; sive coeli et terrae nomine
significata sit, quae in principio fecit Deus ante unum
illum diem quem condidit, propterea jam sic appellata,
quia inde facta sunt coelum et terra; sive nomine
terrae invisibilis et incompositae atque abyssi
tenebrosae, ut jam in primo libro tractatum est.
14.
In his vero quae jam ex informitate formata
sunt, evidentiusque appellantur creata, vel facta,
vel condita, primum factus est dies. Oportebat enim
ut primatum creaturae obtineret illa natura, quae creaturam
per Creatorem, non Creatorem per creaturam
posset agnoscere. Secundo, firmamentum unde corporeus
incipit mundus. Tertio, species maris et terrae,
atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura
herbarum atque lignorum. Sic enim terra ad Dei verbum
ea produxit, antequam exorta essent, accipiens
omnes numeros eorum quos per tempora exsereret
secundum suum genus. Deinde, posteaquam haec velut
habitatio rerum condita est, quarto die luminaria et sidera
creata sunt, ut prius pars mundi superior, rebus
quae intra mundum moventur visibilibus ornaretur.
Quinto, aquarum natura, quia coelo aerique conjungitur,
produxit ad Dei verbum indigenas suos, omnia
scilicet natatilia et volatilia; et haec potentialiter in numeris,
qui per congruos temporum motus exsererentur.
Sexto, terrestria similiter animalia, tanquam ex ultimo
elemento mundi ultima; nihilominus potentialiter,
quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret.
15.
Hunc omnem ordinem creaturae ordinatae dies
ille cognovit; et per hanc cognitionem sexies quodammodo
praesentatus tanquam sex dies exhibuit, cum
sit unus dies, ea quae facta sunt, in Creatore primitus,
et in ipsis consequenter agnoscens, nec in ipsis
remanens, sed eorum etiam cognitionem posteriorem
ad Dei referens dilectionem, vesperam et mane et
meridiem in omnibus praebuit; non per moras temporum,
sed propter ordinem conditorum. Postremo,
quietis sui Creatoris, qua in se requiescit ab omnibus
operibus suis, notitiam repraesentans, in qua non habet
vesperam, benedici et sanctificari ob hoc meruit.
Unde ipsum septenarium numerum sancto Spiritui
quodammodo dedicatum, commendat Scriptura [(Isai.
XI, 2, 3)] , et novit Ecclesia.
16.
Hic est ergo liber creaturae coeli et terrae, quia
in principio fecit Deus coelum et terram, secundum
materiae quamdam, ut ita dicam, formabilitatem,
quae consequenter verbo ejus formanda fuerat, praecedens
formationem suam, non tempore, sed origine.
Nam utique cum formaretur, primum factus est dies

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.