PL 34, col. 307

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

bono eget, qui bono quod fecit non eget. Haec est
ejus requies ab omnibus operibus suis quae fecit. Quibus
autem bonis laudabiliter non egeret, si nulla fecisset?
Nam etiam sic dici posset nullis egens bonis,
non a factis in seipso requiescendo, verum omnino
nulla faciendo. Sed bona facere si non posset, nulla
esset potentia: si autem posset nec faceret, magna
esset invidentia. Quia ergo est omnipotens et bonus,
omnia valde bona fecit: quia vero seipso bono perfecte
beatus est, a bonis quae fecit, in seipso requievit,
ea scilicet requie a qua nunquam recessit. Sed si
diceretur requievisse a faciendis, nihil aliud quam non
fecisse intelligeretur. Nisi autem diceretur requievisse
a factis, non eis egere quae fecit minus commendaretur.
28.
Quo itaque die hoc commendari oportuisset,
nisi septimo? Quod sane intelligit quisquis senarii
numeri perfectionem, de qua supra locuti sumus, perfectioni
creaturae congruenter adhibitam recolit. Si
enim senario numero perficienda fuerat creatura, sicuti
perfecta est, eaque requies Dei erat nobis commendanda,
qua demonstraretur nec perfectis beatificari
creaturis; procul dubio dies erat in hac commendatione
sanctificandus qui sequitur sextum, quo
erigeremur ad hanc requiem concupiscendam, ut et nos
in illo requiescamus.
CAPUT XVII.-- Quies nostra in Deo.
29.
Neque enim similitudo pia est, si velimus ita
similes esse Deo, ut et nos ab operibus nostris requiescamus
in nobis, sicut ipse requievit in se ab
operibus suis. In quodam quippe incommutabili bono
requiescere debemus, quod ille nobis est qui nos fecit.
Haec erit igitur summa, minimeque superba, et vere
pia requies nostra, ut sicut ipse requievit ab omnibus
operibus suis, quia non ei opera sua, sed ipse sibi
bonum est, quo beatus est: ita et nos ab omnibus
operibus, non tantum nostris, verum etiam ipsius,
nonnisi in illo requieturos nos esse speremus; idque
desideremus post bona opera nostra, quae in nobis
agnoscimus illius potius esse quam nostra: ut etiam
sic post bona opera sua ipse requiescat, cum post
bona opera quae ab illo justificati fecerimus, in se nobis
requiem praestat. Magnum est enim nobis ab illo
exstitisse, sed majus erit in illo requievisse. Sicut ipse
non ideo beatus est, quia haec fecit; sed quia etiam
factis non egens, in se potius quam in ipsis requievit.
Unde non operis, sed quietis diem sanctificavit; quia
non haec faciendo, sed eis quae fecit non egendo, se
beatum intimavit.
30.
Quid ergo tam humile ac facile effatu, et quid
tam sublime atque arduum cogitatu, quam Deus requiescens
ab omnibus operibus suis quae fecit? Et ubi
requiescens nisi in seipso, quia beatus nonnisi seipso?
Quando, nisi semper? In diebus autem quibus rerum
quas condidit consummatio narratur, et ab eis quietis
Dei ordo distinguitur, quando, nisi in septimo die,
qui earum sequitur perfectionem? A perfectis enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.