PL 34, col. 175
De Genesi contra Manichaeos (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
erant tempora. Non ergo possumus dicere fuisse aliquod
tempus quando Deus nondum aliquid fecerat.
Quomodo enim erat tempus quod Deus non fecerat,
cum omnium temporum ipse sit fabricator? Et si
tempus cum coelo et terra esse coepit, non potest inveniri
tempus quo Deus nondum fecerat coelum et
terram. Cum autem dicitur, Quid ei placuit subito,
sic dicitur, quasi aliqua tempora transierint, quibus
Deus nihil operatus est. Non enim transire poterat
tempus, quod nondum fecerat Deus; quia non potest
esse operator temporum, nisi qui est ante tempora.
Certe et ipsi Manichaei legunt apostolum Paulum, et
laudant et honorant; et ejus Epistolas male interpretando
multos decipiunt. Dicant ergo nobis quid dixerit
apostolus Paulus, Agnitionem veritatis quae est secundum
pietatem Dei in spem vitae aeternae, quam promisit
non mendax Deus ante tempora aeterna [(Tit. I, 1, 2)]
:
aeterna enim tempora quid ante se habere potuerunt?
Hoc ergo cogantur exponere, ut intelligant se non intelligere,
cum temere volunt reprehendere quod diligenter
quaerere debuerunt.
4.
Si autem non dicunt, Quid placuit Deo subito facere
coelum et terram, sed tollunt inde, subito; et
hoc tantum dicunt, Quid placuit Deo facere coelum et
terram? Non enim coaevum Deo mundum istum dicimus,
quia non ejus aeternitatis est hic mundus, cujus
aeternitatis est Deus: mundum quippe fecit Deus, et
sic cum ipsa creatura quam Deus fecit, tempora esse
coeperunt; et ideo dicuntur tempora aeterna. Non tamen
sic sunt aeterna tempora quomodo aeternus est
Deus, quia Deus est ante tempora, qui fabricator est
temporum: sicut omnia quae fecit Deus bona sunt
valde, sed non sic bona sunt, quomodo bonus est
Deus, quia ille fecit, haec autem facta sunt: nec ea
genuit de seipso, ut hoc essent quod ipse est; sed ea
fecit de nihilo, ut non essent aequalia, nec ei a quo
facta sunt; nec Filio ejus per quem facta sunt; justum
est enim. Si ergo isti dixerint, Quid placuit Deo facere
coelum et terram? respondendum est eis, ut
prius discant vim voluntatis humanae, qui voluntatem
Dei nosse desiderant. Causas enim voluntatis Dei
scire quaerunt, cum voluntas Dei omnium quae sunt,
ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas Dei,
est aliquid quod antecedat voluntatem Dei, quod nefas
est credere. Qui ergo dicit, Quare fecit Deus coelum
et terram? respondendum est ei, Quia voluit. Voluntas
enim Dei causa est coeli et terrae, et ideo major
est voluntas Dei quam coelum et terra. Qui autem
dicit, Quare voluit facere coelum et terram? majus aliquid
quaerit quam est voluntas Dei: nihil autem majus
inveniri potest. Compescat ergo se humana temeritas,
et id quod non est non quaerat, ne id quod est
non inveniat. Et si voluntatem Dei nosse quisquam
desiderat, fiat amicus Deo: quia si voluntatem hominis
nosse quisquam vellet, cujus amicus non esset,
omnes ejus impudentiam ac stultitiam deriderent. Non
autem quisquam efficitur amicus Dei, nisi purgatissimis
moribus, et illo fine praecepti de quo Apostolus