PL 34, col. 35

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 1.37 · On Christian Doctrine 1.38 · On Christian Doctrine 2.1

Asserendo enim temere quod ille non sensit quem
legit, plerumque incurrit in alia quae illi sententiae
contexere nequeat: quae si vera et certa esse consentit,
illud non possit verum esse quod senserat;
fitque in eo, nescio quomodo, ut amando sententiam
suam, Scripturae incipiat offensior esse quam sibi.
Quod malum si serpere siverit, evertetur ex eo. Per
fidem enim ambulamus, non per speciem [(II Cor. V,
7)] ; titubabit autem fides, si divinarum Scripturarum
vacillat auctoritas: porro fide titubante, charitas
etiam ipsa languescit. Nam si a fide quisque ceciderit,
a charitate etiam necesse est cadat; non enim
potest diligere quod esse non credit: porro si et credit
et diligit, bene agendo et praeceptis morum bonorum
obtemperando efficit, ut etiam speret se ad id
quod diligit esse venturum. Itaque tria haec sunt, quibus
et scientia omnis et prophetia militat, fides, spes,
charitas.
CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.
42.
Sed fidei succedit species, quam videbimus;
et spei succedit beatitudo ipsa, ad quam perventuri
sumus: charitas autem etiam istis decedentibus augebitur
potius. Si enim credendo diligimus quod nondum
videmus, quanto magis cum videre coeperimus?
et si sperando diligimus quo nondum pervenimus,
quanto magis cum pervenerimus? Inter temporalia
quippe atque aeterna hoc interest, quod temporale
aliquid plus diligitur antequam habeatur, vilescit autem
cum advenerit; non enim satiat animam, cui
vera est et certa sedes aeternitas: aeternum autem
ardentius diligitur adeptum, quam desideratum:
nulli enim desideranti conceditur plus de illo existimare
quam se habet, ut ei vilescat cum minus invenerit;
sed quantum quisque veniens existimare potuerit,

Jam de signis verbisque Scripturae sacrae sermonem instituit Augustinus, ostenditque hujus germanum sensum plerumque
ideo non percipi, quia signa illa aut ignota sunt, aut ambigua. Quapropter prolato in primis divinorum Librorum
canone, declarare pergit quarum potissimum linguarum peritia, quaenamve disciplinae ac scientiae conferant ad illam
signorum ignorantiam removendam. Ubi data occasione de repudiandis superstitiosis artibus et doctrinis strictim, sed prounde
disputat. Quemadmodum etiam animo comparatus is esse debeat, qui operam studio Scripturarum navaturus sit,
declarat sub initium et ad finem libri.
CAPUT PRIMUM.-- Signum quid et quotuplex.
1.
Quoniam de rebus cum scriberem, praemisi commonens
ne quis in eis attenderet nisi quod sunt, non
etiam si quid aliud praeter se significant; vicissim de
signis disserens hoc dico, ne quis in eis attendat quod
sunt, sed potius quod signa sunt, id est, quod significant.
Signum est enim res, praeter speciem quam
ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem
venire: sicut vestigio viso, transisse animal
cujus vestigium est, cogitamus; et fumo viso, ignem
subesse cognoscimus; et voce animantis audita, affectionem
animi ejus advertimus; et tuba sonante, milites
vel progredi se, vel regredi, et si quid aliud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.