PL 34, col. 36
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 1.39 · On Christian Doctrine 1.40 · On Christian Doctrine 1.38
plus perveniens inventurus est.
CAPUT XXXIX.-- Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.
43.
Homo itaque fide, spe et charitate subnixus,
eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis
nisi ad alios instruendos. Itaque multi per haec tria
etiam in solitudine sine codicibus vivunt. Unde in illis
arbitror jam impletum esse quod dictum est: Sive prophetiae
evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia
evacuabitur. Quibus tamen quasi machinis tanta
fidei et spei et charitatis in eis surrexit instructio, ut
perfectum aliquid tenentes, ea quae sunt ex parte non
quaerant: perfectum sane, quantum in hac vita potest;
nam in comparatione futurae vitae nullius justi et
sancti est vita ista perfecta. Ideo manent, inquit, fides,
spes, charitas; tria haec: major autem horum est charitas [(I Cor. XIII, 8, 13)]
;
quia et cum quisque ad
aeterna pervenerit, duobus istis decedentibus charitas
auctior et certior permanebit.
CAPUT XL.-- Qualem lectorem Scriptura postulet.
44.
Quapropter, cum quisque cognoverit finem praecepti
esse charitatem, de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta [(I Tim. I, 5)]
, omnem intellectum
divinarum Scripturarum ad ista tria relaturus,
ad tractationem illorum Librorum securus accedat.
Cum enim diceret, charitas, addidit, de corde puro, ut
nihil aliud quam id quod diligendum est, diligatur. Conscientiam
vero bonam conjunxit propter spem:
ille enim se ad id quod credit et diligit perventurum
esse desperat, cui malae conscientiae scrupulus inest.
Tertio, et fide, inquit, non ficta. Si enim fides nostra
mendacio caruerit, tunc et non diligimus quod non
est diligendum, et recte vivendo id speramus, ut nullo
modo spes nostra fallatur. Propterea de rebus continentibus
fidem, quantum pro tempore satis esse arbitratus
sum, dicere volui, quia in aliis voluminibus,
sive per alios sive per nos multa jam dicta sunt. Modus
itaque sit iste libri hujus. Caetera de signis, quantum
Dominus dederit, disseremus.
LIBER SECUNDUS.
pugna postulat, oportere noverunt.
2.
Signorum igitur alia sunt naturalia, alia data.
Naturalia sunt, quae sine voluntate atque ullo appetitu
significandi, praeter se aliquid aliud ex se cognosci
faciunt, sicuti est fumus significans ignem. Non enim
volens significare id facit, sed rerum expertarum animadversione
et notatione cognoscitur ignem subesse,
etiam si fumus solus appareat. Sed et vestigium transeuntis
animantis ad hoc genus pertinet: et vultus irati
seu tristis affectionem animi significat, etiam nulla ejus
voluntate qui aut iratus aut tristis est; aut si quis alius