PL 34, col. 37

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 2.2 · On Christian Doctrine 2.3 · On Christian Doctrine 2.1

motus animi vultu indice proditur, etiam nobis non
id agentibus ut prodatur. Sed de hoc toto genere nunc
disserere non est propositum. Quoniam tamen incidit
in partitionem nostram, praeteriri omnino non potuit;
atque id hactenus notatum esse suffecerit.
CAPUT II.-- De quo signorum genere hic tractandum.
3.
Data vero signa sunt, quae sibi quaeque viventia
invicem dant ad demonstrandos, quantum possunt,
motus animi sui, vel sensa, aut intellecta quaelibet.
Nec ulla causa est nobis significandi, id est signi dandi,
nisi ad depromendum et trajiciendum in alterius animum
id quod animo gerit is qui signum dat. Horum
igitur signorum genus, quantum ad homines attinet,
considerare atque tractare statuimus; quia et signa
divinitus data, quae in Scripturis sanctis continentur,
per homines nobis indicata sunt, qui ea conscripserunt.
Habent etiam bestiae quaedam inter se signa,
quibus produnt appetitum animi sui. Nam et gallus
gallinaceus reperto cibo, dat signum vocis gallinae ut
accurrat; et columbus gemitu columbam vocat, vel
ab ea vicissim vocatur; et multa hujusmodi animadverti
solent. Quae utrum, sicut vultus aut dolentis
clamor, sine significandi voluntate sequantur motum
animi, an vere ad significandum dentur, alia quaestio
est, et ad rem quae agitur non pertinet: quam partem
ab hoc opere tanquam non necessariam removemus.
CAPUT III.-- Inter signa principatum obtinent verba.
4.
Signorum igitur quibus inter se homines sua
sensa communicant, quaedam pertinent ad oculorum
sensum, pleraque ad aurium, paucissima ad caeteros
sensus. Nam cum innuimus, non damus signum nisi
oculis ejus quem volumus per hoc signum voluntatis
nostrae participem facere. Et quidam motu manuum
pleraque significant: et histriones omnium membrorum
motibus dant signa quaedam scientibus, et cum
oculis eorum quasi fabulantur; et vexilla draconesque
militares per oculos insinuant voluntatem ducum: et
sunt haec omnia quasi quaedam verba visibilia. Ad
aures autem quae pertinent, ut dixi, plura sunt, in
verbis maxime. Nam et tuba, et tibia, et cithara, dant
plerumque non solum suavem, sed etiam significantem
sonum. Sed haec omnia signa verbis comparata
paucissima sunt. Verba enim prorsus inter homines
obtinuerunt principatum significandi quaecumque animo
concipiuntur, si ea quisque prodere velit. Nam et
odore unguenti Dominus, quo perfusi sunt pedes
ejus, signum aliquod dedit [(Joan. XII, 3 et 7)] ; et Sacramento
corporis et sanguinis sui praegustato, significavit
quod voluit [(Luc. XXII, 19, 20)] ; et cum
mulier tangendo fimbriam vestimenti ejus, salva facta
est, nonnihil significat [(Matth. IX, 21)] : sed innumerabilis
multitudo signorum, quibus suas cogitationes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.