PL 34, col. 38
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 2.4 · On Christian Doctrine 2.5 · On Christian Doctrine 2.3
homines exerunt, in verbis constituta est. Nam illa signa
omnia quorum genera breviter attigi, potui verbis
enuntiare; verba vero illis signis nullo modo possem.
CAPUT IV.-- Unde litterae.
5.
Sed quia verberato aere statim transeunt, nec
diutius manent quam sonant, instituta sunt per litteras
signa verborum. Ita voces oculis ostenduntur,
non per seipsas, sed per signa quaedam sua. Ista igitur
signa non potuerunt communia esse omnibus
gentibus, peccato quodam dissensionis humanae, cum
ad se quisque principatum rapit. Cujus superbiae signum
est erecta illa turris in coelum, ubi homines
impii non solum animos, sed etiam voces dissonas
habere meruerunt [(Gen. XI, 1-9)] .
CAPUT V.-- Diversitas linguarum.
6.
Ex quo factum est ut etiam Scriptura divina,
qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur,
ab una lingua profecta, qua opportune potuit
per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum
linguas longe lateque diffusa innotesceret gentibus
ad salutem: quam legentes nihil aliud appetunt
quam cogitationes voluntatemque illorum a quibus
conscripta est, invenire, et per illas voluntatem Dei,
secundum quam tales homines locutos credimus.
CAPUT VI.-- Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.
7.
Sed multis et multiplicibus obscuritatibus, et
ambiguitatibus decipiuntur qui temere legunt, aliud
pro alio sentientes; quibusdam autem locis quid vel
falso suspicentur non inveniunt, ita obscure quaedam
dicta densissimam caliginem obducunt. Quod totum
provisum divinitus esse non dubito, ad edomandam
labore superbiam, et intellectum a fastidio revocandum,
cui facile investigata plerumque vilescunt.
Quid enim est, quaeso, quod si quisquam dicat sanctos
esse homines atque perfectos, quorum vita et
moribus Christi Ecclesia de quibuslibet superstitionibus
praecidit eos qui ad se veniunt, et imitatione bonorum
sibimet quodammodo incorporat; qui boni
fideles et veri Dei servi, deponentes onera saeculi, ad
sanctum Baptismi lavacrum venerunt, atque inde
ascendentes conceptione sancti Spiritus fructum dant
geminae charitatis, id est, Dei et proximi: quid est
ergo quod si haec quisque dicat, minus delectat audientem,
quam si ad eumdem sensum locum illum
exponat de Canticis canticorum, ubi dictum est Ecclesiae,
cum tanquam pulchra quaedam femina laudaretur, Dentes tui sicut grex detonsarum, ascendens de
lavacro, quae omnes geminos creant, et non est sterilis
in eis
[(Cant. IV, 2)]
? Num aliud homo discit, quam
cum illud planissimis verbis, sine similitudinis hujus
adminiculo audiret? Et tamen nescio quomodo suavius
intueor sanctos, cum eos quasi dentes Ecclesiae
video praecidere ab erroribus homines, atque in ejus
corpus, emollita duritia, quasi demorsos mansosque