PL 34, col. 39

De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: On Christian Doctrine 2.6 · On Christian Doctrine 2.7 · On Christian Doctrine 2.0

transferre. Oves etiam jucundissime agnosco detonsas,
oneribus saecularibus tanquam velleribus positis,
et ascendentes de lavacro, id est de Baptismate, creare
omnes geminos, id est duo praecepta dilectionis, et
nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video.
8.
Sed quare suavius videam, quam si nulla de
divinis Libris talis similitudo promeretur, cum res
eadem sit eademque cognitio, difficile est dicere, et
alia quaestio est. Nunc tamen nemo ambigit, et per
similitudines libentius quaeque cognosci, et cum aliqua
difficultate quaesita multo gratius inveniri. Qui enim
prorsus non inveniunt quod quaerunt, fame laborant;
qui autem non quaerunt, quia in promptu habent, fastidio
saepe marcescunt: in utroque autem languor
cavendus est. Magnifice igitur et salubriter Spiritus
sanctus ita Scripturas sanctas modificavit, ut locis
apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia
detergeret. Nihil enim fere de illis obscuritatibus
eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur.
CAPUT VII.-- Gradus ad sapientiam: primus, timor; secundus, pietas; tertius, scientia; quartus, fortitudo; quintus, consilium; sextus, purgatio cordis; septimus gradus seu finis, sapientia.
9.
Ante omnia igitur opus est Dei timore converti
ad cognoscendam ejus voluntatem, quid nobis appetendum
fugiendumque praecipiat. Timor autem iste
cogitationem de nostra mortalitate et de futura morte
necesse est incutiat, et quasi clavatis carnibus omnes
superbiae motus ligno crucis affigat. Deinde mitescere
opus est pietate, neque contradicere divinae Scripturae
sive intellectae, si aliqua vitia nostra percutit; sive
non intellectae, quasi nos melius sapere meliusque praecipere
possimus: sed cogitare potius et credere id esse
melius et verius quod ibi scriptum est, etiam si lateat,
quam id quod nos per nosmetipsos sapere possumus.
10.
Post istos duos gradus timoris atque pietatis ad
tertium venitur scientiae gradum, de quo nunc agere
institui. Nam in eo se exercet omnis divinarum Scripturarum
studiosus, nihil in eis aliud inventurus quam
diligendum esse Deum propter Deum, et proximum
propter Deum: et illum quidem ex toto corde, ex
tota anima, ex tota mente diligere; proximum vero
tanquam seipsum [(Matth. XXII, 37 et 39)] , id est,
ut tota proximi, sicut etiam nostri, dilectio referatur
in Deum. De quibus duobus praeceptis, cum de rebus
ageremus, libro superiore tractavimus. Necesse est
ergo, ut primo se quisque in Scripturis inveniat amore
hujus saeculi, hoc est, temporalium rerum, implicatum,
longe sejunctum esse a tanto amore Dei et tanto amore
proximi, quantum Scriptura ipsa praescribit. Tum vero
ille timor quo cogitat de judicio Dei, et illa pietas qua
non potest nisi credere et cedere auctoritati sanctorum
Librorum, cogit eum seipsum lugere. Nam ista scientia
bonae spei hominem non se jactantem, sed lamentantem
facit: quo affectu impetrat sedulis precibus consolationem
divini adjutorii, ne desperatione frangatur, et
esse incipit in quarto gradu, hoc est fortitudinis, quo
esuritur et sititur justitia. Hoc enim affectu ab omni

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.