PL 34, col. 40
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 2.7 · On Christian Doctrine 2.8 · On Christian Doctrine 2.0
mortifera jucunditate rerum transeuntium sese extrahit,
et inde se avertens convertit ad dilectionem
aeternorum, incommutabilem scilicet unitatem eamdemque
Trinitatem.
11.
Quam ubi aspexerit, quantum potest, in longinqua
radiantem, suique aspectus infirmitate sustinere
se illam lucem non posse persenserit; in quinto gradu,
hoc est in consilio misericordiae, purgat animam tumultuantem
quodammodo atque obstrepentem sibi de
appetitu inferiorum conceptis sordibus. Hic vero se
in dilectione proximi guaviter exercet, in eaque
perficitur; et spe jam plenus atque integer viribus,
cum pervenerit usque ad inimici dilectionem,
ascendit in sextum gradum, ubi jam ipsum oculum
purgat, quo videri Deus potest, quantum potest ab iis
qui huic saeculo moriuntur quantum possunt. Nam in
tantum vident, in quantum moriuntur huic saeculo;
in quantum autem huic vivunt, non vident. Et ideo
quamvis jam certior, et non solum tolerabilior, sed
etiam jucundior species lucis illius incipiat apparere;
in aenigmate adhuc tamen et per speculum videri dicitur [(I Cor. XIII, 12,)] ,
quia magis per fidem quam per
speciem ambulatur, cum in hac vita peregrinamur [(II Cor. V, 6, 7)] ,
quamvis conversationem habeamus
in coelis [(Philipp. III, 20.)] In hoc autem gradu ita
purgat oculum cordis, ut veritati ne ipsum quidem
praeferat aut conferat proximum; ergo nec seipsum,
quia nec illum quem diligit sicut seipsum. Erit ergo
iste sanctus tam simplici corde atque mundato, ut
neque hominibus placendi studio detorqueatur a vero,
nec respectu devitandorum quorumlibet incommodorum
suorum, quae adversantur huic vitae. Talis filius
ascendit ad sapientiam, quae ultima et septima est,
qua pacatus tranquillusque perfruitur. Initium enim
sapientiae timor Domini [(Psal. CX, 10, et Eccli. I, 16)] .
Ab illo enim usque ad ipsam per hos gradus tenditur,
et venitur.
CAPUT VIII.-- Libri canonici.
12.
Sed nos ad tertium illum gradum considerationem
referamus, de quo disserere quod Dominus suggesserit,
atque tractare instituimus. Erit igitur divinarum
Scripturarum solertissimus indagator, qui primo
totas legerit, notasque habuerit, et si nondum intellectu,
jam tamen lectione, duntaxat eas quae appellantur
canonicae. Nam caeteras securius leget fide
veritatis instructus, ne praeoccupent imbecillem animum,
et periculosis mendaciis atque phantasmatibus
eludentes praejudicent aliquid contra sanam intelligentiam.
In canonicis autem Scripturis, Ecclesiarum
catholicarum quamplurium auctoritatem sequatur; inter
quas sane illae sint, quae apostolicas Sedes habere
et Epistolas accipere meruerunt. Tenebit igitur hunc
modum in Scripturis canonicis, ut eas quae ab omnibus
accipiuntur Ecclesiis catholicis, praeponat eis quas
quaedam non accipiunt: in eis vero quae non accipiuntur
ab omnibus, praeponat eas quas plures gravioresque
accipiunt, eis quas pauciores minorisque
auctoritatis Ecclesiae tenent. Si autem alias invenerit
a pluribus, alias a gravioribus haberi, quanquam hoc