PL 34, col. 406

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

fieri; an hoc tantum habebat ut fieri posset, ut autem
ita fieri necesse esset, non ibi jam conditum, sed in
Deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam
quid mihi videatur sine affirmandi temeritate; quod
tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes,
quos jam christiana fides imbuit, etiam si
nunc primitus ista cognoscunt, non esse dubitandum
judicabunt.
32.
Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet
quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus
vitae, qui creatura est, habet quosdam appetitus
suos determinatos quodammodo, quos etiam mala voluntas
non possit excedere. Et elementa mundi hujus
corporei habent definitam vim qualitatemque suam,
quid unumquodque valeat vel non valeat, quid de quo
fieri possit vel non possit. Ex his velut primordiis
rerum, omnia quae gignuntur, suo quoque tempore
exortus processusque sumunt, finesque et decessiones
sui cujusque generis. Unde fit ut de grano tritici
non nascatur faba, vel de faba triticum, vel de pecore
homo, vel de homine pecus. Super hunc autem motum
cursumque rerum naturalem, potestas Creatoris
habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam
eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id
quod non in eis posuit ut de his fieri vel ab ipso possit.
Neque enim potentia temeraria, sed sapientiae
virtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in
tempore suo facit, quod ante in ea fecit ut possit.
Alius ergo est rerum modus quo illa herba sic germinat,
illa sic; illa aetas parit, illa non parit; homo
loqui potest, pecus non potest. Horum et talium modorum
rationes non tantum in Deo sunt, sed ab illo
etiam rebus creatis inditae atque concreatae. Ut autem
lignum de terra excisum, aridum, perpolitum,
sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat, et
fructum gignat [(Num. XVII, 8)] , ut per juventam sterilis
femina in senecta pariat [(Gen. XVIII, 11, et XXI,
2)] , ut asina loquatur [(Num. XXII, 28)] , et si quid
ejusmodi est, dedit quidem naturis, quas creavit, ut
ex eis et haec fieri possent (neque enim ex eis vel
ille faceret quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret,
quoniam seipso non est nec ipse potentior): verumtamen
alio modo dedit, ut non haec haberent in
motu naturali, sed in eo quo ita creata essent, ut
eorum natura voluntati potentiori amplius subjaceret.
CAPUT XVIII.-- Mulieris formandae ratio sic praeexistebat uti erat Mysterio conveniens.
33.
Habet ergo Deus in seipso absconditas quorumdam
factorum causas, quas rebus conditis non inseruit;
easque implet non illo opere providentiae, quo
naturas substituit ut sint, sed illo quo eas administrat
ut voluerit, quas ut voluit condidit. Ibi est et gratia,
per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad
naturam iniqua sua voluntate depravatam, recursum
per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam, qua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.