PL 34, col. 405

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

carne cujuslibet animantis, quae tam esset ei similis,
ut sexu tantum discerneretur; quaerimus in rebus
creationis hujus similitudinem, qua mulier de viri latere
facta est, nec possumus invenire: non ob aliud,
nisi quia homines quemadmodum operentur in hac
terra novimus; quemadmodum autem Angeli in hoc
mundo quodammodo agricolentur, non utique novimus.
Nam profecto si remota hominum industria fruticum
genus naturae cursus operaretur, nihil aliud
nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas, et
ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus:
numquid innotesceret nobis quid valeret insitio,
ut alterius generis lignum radice propria, poma
portaret aliena, et, coalescente unitate, jam sua?
Haec per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores
arborum nullo modo essent, sed naturae cursum
Deo creanti suum quoddam officium ministeriumque
praeberent. Nequaquam enim quidquam per eorum
opera existeret, si hoc in Dei opere intima naturae
ratio non haberet. Quid ergo mirum si hominem
ex osse hominis factam non novimus, quando creanti
Deo quemadmodum Angeli serviant ignoramus; qui
nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam
nosse possemus, si et ista Deo creanti quemadmodum
agricolae serviant, similiter nesciremus?
30.
Nullo modo tamen dubitamus et hominum et
arborum nonnisi Deum esse creatorem, fideliterque
credimus factam feminam ex viro, nullo interveniente
concubitu, etiamsi forte costa hominis ministrata sit
per Angelos in opere Creatoris: sicut fideliter credimus
etiam virum factum ex femina nullo interveniente
concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per
Angelos in manu mediatoris [(Galat. III, 19)] . Utrumque
infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur
ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum
est, et tantum ad figuratam significationem quod de
Eva scriptum est, credibile videatur? An vero sine
cujusquam concubitu vir ex femina fieri potuit, femina
ex viro non potuit? et virginalis uterus unde
vir fieret habebat, virile autem latus unde femina
fieret non habebat, cum hic Dominus de famula nasceretur,
ibi de servo famula formaretur? Poterat et
Dominus carnem suam de costa vel de aliquo membro
Virginis creare; sed qui posset ostendere in corpore
suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in
matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod
castum est.
CAPUT XVII.-- Mulieris formandae ratio an in hominis causali conditione ad sextum diem pertinere praeexstabat.
31.
Quod si quaeritur, quomodo se habeat causalis
illa conditio, in qua primum hominem Deus fecit ad
imaginem ac similitudinem suam [(ibi quippe et hoc
dictum est, Masculum et feminam fecit eos [Gen. I, 27)]
]:
utrum jam illa ratio, quam mundi primis operibus
concreavit, atque concrevit Deus, id habebat, ut secundum
eam jam necesse esset ex viri latere feminam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.