PL 34, col. 404

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

qui rigat, sed qui incrementum dat Deus [(I Cor.
III, 7)] . Ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore
humano, quod osse dempto, locus carne suppletus
est, illo scilicet opere Dei, quo naturas substituit
ut sint, quo ipsos quoque Angelos creavit.
27.
Opus itaque agricolae est ut aquam ducat cum
rigat: non autem opus ejus est ut aqua per declivia
prolabatur; sed illius qui omnia in mensura, et numero,
et pondere disposuit [(Sap. XI, 21)] . Item opus agricolae
est ut surculus avellatur ex arbore, terraeque
mandetur: at non opus ejus est ut succum imbibat,
ut germen emittat, ut aliud ejus solo figat, quo radicem
stabiliat, aliud in auras promoveat, quo robur
nutriat, ramosque diffundat; sed illius qui dat incrementum.
Medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet,
et vulnerato medicamentum: primum non de
rebus quas creavit, sed quas creatas opere Creatoris
invenit: deinde cibum vel potum praeparare potuit et
ministrare, emplastrum formare et medicamento illitum
apponere; num etiam ex iis quae adhibet, operari
et creare vires vel carnem potest? Natura id agit
interiore motu, nobisque occultissimo. Cui tamen si
Deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit
et facit, continuo tanquam exstincta, nulla remanebit.
28.
Quapropter cum Deus universam creaturam
suam bipartito quodammodo opere providentiae, de
quo in superiore libro locuti sumus [(Cap. 9, 19-26)] ,
et in naturalibus et in voluntariis motibus administret,
creare naturam tam nullus angelus potest, quam nec
seipsum. Voluntas vero angelica obedienter Deo subdita,
ejusque exsecuta jussionem, naturalibus motibus
de rebus subjectis tanquam materiam ministrare,
ut secundum illas principales in Verbo Dei non creatas,
vel secundum illas in primis sex dierum operibus
causaliter creatas rationes aliquid in tempore creetur,
more agricolandi vel medendi potest. Quale itaque
ministerium Deo exhibuerint Angeli in illa mulieris
formatione, quis audeat affirmare? Certissime tamen
dixerim, supplementum illud carnis in costae locum,
ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque
membrorum, omnia viscera, sensus omnes, et
quidquid erat quo illa et creatura et homo et femina
erat, nonnisi in illo opere Dei factum, quod Deus non
per Angelos, sed per semetipsum, non operatus est
et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum
aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura
subsistat, si non operetur.
CAPUT XVI.-- Tarditas ingenii humani non assequitur opera Dei.
29.
Sed quoniam carnem animatam atque sentientem,
quantum naturam rerum pro humano captu experiri
potuimus, non novimus nasci, nisi aut ex istis
tanquam materialibus elementis, hoc est aqua et
terra, aut ex fruticibus vel lignorum fructibus, vel
etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera
vermium sive reptilium, aut certe ex concubitu
parentum, nullam autem carnem natam scimus ex

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.