PL 34, col. 373

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus?
Num ideo credendum non est Deum fecisse mundum,
quia jam non facit mundos; aut non fecisse solem,
quia jam non facit soles? Et hoc quidem non
de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi:
nunc vero cum ipsum sic credant a Deo
factum, sicut alius nullus factus est; cur paradisum
nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc vident
silvas fieri?
4.
Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum
Litterarum sequuntur: eorum enim quidam non proprie,
sed figurate paradisum intelligi volunt. Nam qui
omnino adversantur his litteris, alias cum eis atque
aliter egimus [( Lib. de Gen. cont. Manich. )] : quanquam
et haec in hoc ipso opere nostro, quantum valemus,
ita defendamus ad litteram, ut qui non rationabiliter
moti, propter animum pervicacem vel hebetem, credere
ista detrectant, nullam tamen inveniant rationem
unde falsa esse convincant. Verum isti nostri qui
fidem habent his divinis Libris, et nolunt paradisum
ad proprietatem litterae intelligi, locum scilicet amoenissimum
fructuosis nemoribus opacatum, eumdemque
magnum et magno fonte fecundum, cum videant
nulla humana opera tot ac tanta vireta silvescere occulto
opere Dei; miror quemadmodum credunt ipsum
hominem ita factum, quemadmodum nunquam viderunt.
Aut si et ipse figurate intelligendus est, quis genuit
Cain, et Abel, et Seth? An et ipsi figurate tantum
fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati?
De proximo ergo attendant istam praesumptionem quo
tendat, et conentur nobiscum cuncta primitus quae
gesta narrantur in expressionem proprietatis accipere.
Quis enim eis postea non faveat intelligentibus
quid ista etiam figurata significatione commoneant,
sive ipsarum spiritualium naturarum vel affectionum,
sive rerum etiam futurarum? Sane si nullo modo possent
salva fide veritatis ea, quae corporaliter hic nominata
sunt, corporaliter etiam accipi, quid aliud
remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intelligeremus,
quam Scripturam sanctam impie culparemus?
Porro autem si non solum non impediunt, verum
etiam solidius asserunt divini eloquii narrationem haec
etiam corporaliter intellecta; nemo erit, ut opinor,
tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam
fidei exposita proprie viderit, malit in pristina
remanere sententia, si forte illi visa fuerant, nonnisi
figurate posse accipi.
CAPUT II.-- Genesim alias contra Manichaeos cur secundum allegoriam exposuerit.
5.
Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras
Veteris Testamenti non aliter quam oportet accipiendo
errant, sed omnino non accipiendo et detestando
blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore
conversionis meae; cito volens eorum vel confutare deliramenta,
vel erigere intentionem ad quaerendam in
Litteris quas oderunt, christianam et evangelicam
fidem. Et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum
proprie possent accipi, magisque non posse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.