PL 34, col. 459

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

imagines sui similes, quae non sunt quod ipsae.
Nam homo vel arbor vel sol, et quaecumque alia corpora,
sive coelestia sive terrestria, et praesentia videntur
in suis formis, et absentia cogitantur imaginibus
animo impressis; et faciunt duo genera visorum,
unum per corporis sensus, alterum per spiritum, quo
illae imagines continentur. Dilectio autem numquid
aliter videtur praesens in specie qua est, et aliter absens
in aliqua imagine sui simili? Non utique; sed
quantum mente cerni potest, ab alio magis, ab alio
minus ipsa cernitur: si autem aliquid corporalis imaginis
cogitatur, non ipsa cernitur.
CAPUT VII.-- Genera visionum: corporale, spirituale, intellectuale. Corporale proprie et translate. Spirituale pluribus modis.
16.
Haec sunt tria genera visionum, de quibus et in
superioribus libris aliquid diximus, sicut res postulare
videbatur, non tamen eorum numerum commemoravimus;
et nunc breviter eis insinuatis, quoniam suscepta
quaestio flagitat ut de his aliquanto uberius
disseramus, debemus ea certis et congruis signare
nominibus, ne assidue circumloquendo moras faciamus.
Primum ergo appellemus corporale, quia per
corpus percipitur et corporis sensibus exhibetur. Secundum
spirituale; quidquid enim corpus non est et
tamen aliquid est, jam recte spiritus dicitur: et utique
non est corpus, quamvis corpori similis sit, imago
absentis corporis, nec ille ipse obtutus quo cernitur.
Tertium vero intellectuale, ab intellectu; quia mentale,
a mente, ipsa vocabuli novitate nimis absurdum
est, ut dicamus.
17.
Horum vocabulorum rationem si subtilius reddam,
et prolixior et perplexior sermo erit, cum hoc
vel nulla, vel certe non tanta necessitas exigat. Satis
est ergo scire corporale aliquid vel proprie dici, cum
de corporibus agitur, vel etiam translato vocabulo,
sicut dictum est, Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo
divinitatis corporaliter. Neque enim divinitas corpus
est, sed quia sacramenta Veteris Testamenti appellat
umbras futuri, propter umbrarum comparationem
corporaliter dixit habitare in Christo plenitudinem
divinitatis, quod in illo impleantur omnia, quae in illis
umbris figurata sunt, ac sic quodammodo umbrarum
illarum ipse sit corpus [(Coloss. II, 9, 17)] , hoc est figurarum
et significationum illarum ipse sit veritas.
Sicut ergo ipsae figurae significative, translato utique
vocabulo, non proprie dictae sunt umbrae; ita et quod
ait plenitudinem divinitatis corporaliter habitare,
translato verbo usus est.
18.
Spirituale autem pluribus modis dicitur. Nam
et corpus, quod futurum est in resurrectione sanctorum,
spirituale appellat Apostolus, ubi ait, Seminatur
corpus animale, resurget corpus spirituale [(I Cor. XV,
44)]
; eo quod miris modis ad omnem facilitatem et
incorruptionem spiritui subdatur, et sine ulla indigentia
corporalium alimentorum solo vivificetur spiritu,
non quod incorpoream substantiam sit habiturum:
neque enim et hoc corpus, quale nunc habemus,
animae habet substantiam, et hoc est quod anima, quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.