PL 34, col. 460

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

dictum est animale. Item spiritus dicitur, vel aer iste,
vel flatus ejus, id est motus ejus, sicut dictum est: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis
[(Psal.
CXLVIII, 8)]
. Dicitur etiam spiritus anima, sive pecoris,
sive hominis, sicut scriptum est: Et quis scit, spiritus
filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus
pecoris si descendat ipse deorsum in terram [(Eccle. III,
21)]
? Dicitur spiritus et ipsa mens rationalis, ubi est
quidam tanquam oculus animae, ad quem pertinet
imago et agnitio Dei. Unde dicit Apostolus, Renovamini
spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem,
qui secundum Deum creatus est [(Ephes. IV, 23, 24)]
;
cum et alibi dicat de interiore homine, Qui renovatur
in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit
eum [(Coloss. III, 10)]
. Item cum dixisset, Igitur ipse
ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati [(Rom.
VII, 25)]
; alio loco eamdem sententiam commemorans, Caro,
inquit, concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis faciatis [(Galat. V, 17)]
,
quam dixit mentem, hanc etiam spiritum
appellavit. Dicitur spiritus etiam Deus, sicut ait
Dominus in Evangelio: Spiritus est Deus, et eos qui
adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare [(Joan. IV, 24)]
.
CAPUT VIII.-- Unde spirituale dicitur visionum genus secundum.
19.
Ex his omnibus modis, quos commemoravimus,
quibus appellatur spiritus, non traximus hoc vocabulum,
quo appellavimus spirituale hoc visionis genus
de quo nunc agimus; sed ex illo uno modo quem
invenimus in Epistola ad Corinthios, quo spiritus a
mente distinguitur evidentissimo testimonio. Si enim
oravero, inquit, lingua, spiritus meus orat, mens autem
mea infructuosa est. Cum ergo linguam intelligatur
hoc loco dicere obscuras et mysticas significationes,
a quibus si intellectum mentis removeas, nemo aedificatur,
audiendo quod non intelligit; unde etiam
dicit, Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur,
sed Deo; nemo enim audit, spiritus autem loquitur mysteria:
satis indicat eam se linguam hoc loco appellare,
ubi sunt significationes velut imagines rerum
ac similitudines, quae ut intelligantur, indigent mentis
obtutu. Cum autem non intelliguntur, in spiritu
eas dicit esse, non in mente: unde apertius ait, Si
benedixeris spiritu; qui supplet locum idiotae, quomodo
dicet, Amen, super tuam benedictionem, quandoquidem
nescit quid dicas? Quia ergo etiam lingua, id est membro
corporis quod movemus in ore cum loquimur,
signa utique rerum dantur, non res ipsae proferuntur;
propterea translato verbo linguam appellavit quamlibet
signorum prolationem priusquam intelligantur: quo cum
intellectus accesserit, qui mentis est proprius, fit revelatio,
vel agnitio, vel prophetia, vel doctrina. Proinde
ait, Si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero,
nisi loquar vobis in revelatione, aut in agnitione, aut in
prophetia, aut in doctrina [(I Cor. XIV, 14, 2, 16, 6)]
?
id est cum signis; hoc est, linguae accesserit intellectus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.