PL 34, col. 461

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ut non spiritu tantum, sed etiam mente agatur
quod agitur.
CAPUT IX.-- Prophetiam ad mentem pertinere.
20.
Proinde, quibus signa per aliquas rerum corporalium
similitudines demonstrabantur in spiritu,
nisi accessisset mentis officium, ut etiam intelligerentur,
nondum erat prophetia; magisque propheta erat,
qui interpretabatur quod alius vidisset, quam ipse
qui vidisset. Unde apparet magis ad mentem pertinere
prophetiam, quam ad istum spiritum, qui modo quodam
proprio vocatur spiritus, vis animae quaedam
mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines
exprimuntur. Itaque magis Joseph propheta, qui intellexit
quid significarent septem spicae et septem boves,
quam Pharao qui eas vidit in somnis [(Gen. XLI,
1-32)] . Illius enim spiritus informatus est, ut videret;
hujus mens illuminata, ut intelligeret. Ac per hoc in
illo erat lingua, in isto prophetia; quia in illo rerum
imaginatio, in isto imaginationum interpretatio. Minus
ergo propheta, qui rerum quae significantur, sola ipsa
signa in spiritu per rerum corporalium imagines videt;
et magis propheta, qui solo earum intellectu praeditus
est: sed et maxime propheta, qui utroque praecellit,
ut et videat in spiritu corporalium rerum significativas
similitudines, et eas vivacitate mentis intelligat,
sicut Danielis excellentia tentata est et probata, qui regi
et somnium quod viderat dixit, et quid significaret aperuit [(Dan. II, 27-45, et IV, 16-24)] .
Et ipsae quippe imagines
corporales in spiritu ejus expressae sunt, et earum
intellectus revelatus in mente. Ex hoc ergo modo
quo appellatur in ista distinctione spiritus, secundum
quem dixit Apostolus, Orabo spiritu, orabo autem et
mente [(I Cor. XIV, 15)]
, ut et signa rerum formarentur
in spiritu, et eorum refulgeret intellectus in mente;
secundum hanc, inquam, distinctionem spirituale nunc
appellavimus tale genus visorum, quali etiam corporum
absentium imagines cogitamus.
CAPUT X.-- Intellectuale genus visionis.
21.
Intellectuale autem illud excellentius, quod
mentis est proprium. Nec mihi occurrit omnino, ita
pluribus modis dici posse intellectum, sicut spiritum
multis modis appellatum esse comperimus. Sive autem
intellectuale dicamus, sive intelligibile, hoc idem
significamus. Quanquam nonnihil interesse nonnulli
voluerunt, ut intelligibilis sit res ipsa, quae solo intellectu
percipi potest; intellectualis autem, mens
quae intelligit: sed esse aliquam rem quae solo intellectu
cerni possit, ac non etiam intelligat, magna et
difficilis quaestio est. Esse autem rem quae intellectu
percipiat, et non etiam intellectu percipi possit, non
arbitror quemquam vel putare, vel dicere; mens
quippe non videtur nisi mente. Quia ergo videri
potest, intelligibilis; quia et videre, intellectualis est,
secundum illam distinctionem. Quapropter sequestrata
illa difficillima quaestione, utrum sit aliquid
quod tantum intelligatur nec intelligat, nunc intellectuale
et intelligibile sub eadem significatione appellamus.
CAPUT XI.-- Corporalem visionem referri ad spiritualem, hanc vero ad intellectualem.
22.
Tria igitur ista genera visionum, corporale,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.