PL 34, col. 462

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

spirituale, et intellectuale, singillatim consideranda
sunt, ut ab inferioribus ratio ad superiora conscendat.
Jam quidem superius exemplum proposuimus,
quo in una sententia omnia tria videantur genera.
Cum enim legitur, Diliges proximum tuum tanquam
teipsum [(Matth. XXII, 39)]
, corporaliter litterae videntur,
spiritualiter proximus cogitatur, intellectualiter
dilectio conspicitur. Sed et litterae absentes possunt
spiritualiter cogitari, et proximus praesens potest corporaliter
videri; dilectio autem nec per substantiam
suam potest oculis corporis cerni, nec per imaginem
corporis similem spiritu cogitari, sed sola mente, id
est intellectu, cognosci et percipi. Corporalis sane
visio nulli horum generi praesidet, sed quod per eam
sentitur, illi spirituali tanquam praesidenti nuntiatur.
Nam cum aliquid oculis cernitur, continuo fit imago
ejus in spiritu; sed non dignoscitur facta, nisi cum
ablatis oculis ab eo quod per oculos videbamus, imaginem
ejus in animo invenerimus. Et siquidem spiritus
irrationalis est, veluti pecoris, hoc usque oculi
nuntiant. Si autem anima rationalis est, etiam intellectui
nuntiatur, qui et spiritui praesidet, ut si illud
quod hauserunt oculi, atque id spiritui, ut ejus illic
imago fieret, nuntiaverunt, alicujus rei signum est,
aut intelligatur continuo quid significet, aut quaeratur;
quoniam nec intelligi nec requiri nisi officio
mentis potest.
23.
Vidit rex Balthasar articulos manus scribentis
in pariete, continuoque per corporis sensum imago
rei corporaliter factae spiritui ejus impressa est, atque
ipso viso facto ac praeterito, illa in cogitatione
permansit: videbatur in spiritu, et nondum intelligebatur,
nec tunc intellectum erat hoc signum, cum
corporaliter fieret atque oculis corporalibus appareret;
jam tamen signum esse intelligebatur, id habens
ex mentis officio. Et quia requirebatur quid significaret,
etiam ipsam inquisitionem utique mens agebat.
Quo non comperto Daniel accessit, et spiritu prophetico
mente illustrata, perturbato regi quid illo signo
portenderetur aperuit [(Dan. V, 5-28)] ; ipse potius
propheta per hoc genus visionis, quod mentis est
proprium, quam ille qui et signum corporaliter
factum corporaliter viderat, et transacti ejus imaginem
in spiritu cogitando cernebat, nec aliquid intellectu
poterat, nisi nosse signum esse, et quid significaret
inquirere.
24.
Vidit Petrus in alienatione mentis vas quatuor
lineis alligatum submitti de coelo plenum variis animalibus,
cum audivit et vocem, Macta, et manduca. Qui
cum redditus sensibus de visu disceptaret, ecce quos
Cornelius miserat, nuntiavit ei spiritus dicens: Ecce
viri quaerunt te; sed surge, descende, et vade cum illis,
quia ego misi eos. Qui cum venisset ad Cornelium, quid
in illa visione intellexerit, ubi audierat, Quae Deus
mundavit, tu ne communia dixeris, ipse indicavit dicens: Sed mihi Deus ostendit neminem communem aut immundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.