PL 34, col. 46
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 2.15 · On Christian Doctrine 2.14 · On Christian Doctrine 2.16
juvat interpretum numerositas collatis codicibus
inspecta atque discussa; tantum absit falsitas: nam
codicibus emendandis primitus debet invigilare solertia
eorum qui Scripturas divinas nosse desiderant, ut
emendatis non emendati cedant, ex uno duntaxat interpretationis
genere venientes.
CAPUT XV.-- Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.
22.
In ipsis autem interpretationibus, Itala caeteris
praeferatur; nam est verborum tenacior cum perspicuitate
sententiae. Et latinis quibuslibet emendandis,
graeci adhibeantur, in quibus Septuaginta interpretum,
quod ad Vetus Testamentum attinet, excellit auctoritas
; qui jam per omnes peritiores Ecclesias tanta
praesentia sancti Spiritus interpretati esse dicuntur, ut
os unum tot hominum fuerit. Qui si, ut fertur, multique
non indigni fide praedicant, singuli cellis etiam
singulis separati cum interpretati essent, nihil in alicujus
eorum codice inventum est quod non iisdem
verbis eodemque verborum ordine inveniretur in caeteris;
quis huic auctoritati conferre aliquid, nedum
praeferre audeat? Si autem contulerunt ut una omnium
communi tractatu judicioque vox fieret, nec sic quidem
quemquam unum hominem qualibet peritia, ad
emendandum tot seniorum doctorumque consensum
aspirare oportet aut decet. Quamobrem, etiamsi aliquid
aliter in hebraeis exemplaribus invenitur quam isti
posuerunt, cedendum esse arbitror divinae dispensationi
quae per eos facta est, ut libri quos gens Judaea
caeteris populis, vel religione vel invidia prodere nolebat,
credituris per Dominum Gentibus ministra regis
Ptolemaei potestate tanto ante proderentur. Itaque fieri
potest ut sic illi interpretati sint, quemadmodum congruere
Gentibus ille qui eos agebat, et qui unum os
omnibus fecerat, Spiritus sanctus judicavit. Sed tamen,
ut superius dixi, horum quoque interpretum qui verbis
tenacius inhaeserunt, collatio non est inutilis ad explanandam
saepe sententiam. Latini ergo, ut dicere
coeperam, codices Veteris Testamenti, si necesse fuerit,
graecorum auctoritate emendandi sunt, et eorum
potissimum qui cum Septuaginta essent, ore uno interpretati
esse perhibentur. Libros autem Novi Testamenti,
si quid in latinis varietatibus titubat, graecis
cedere oportere non dubium est, et maxime qui apud
Ecclesias doctiores et diligentiores reperiuntur.
CAPUT XVI.-- Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.
23.
In translatis vero signis si qua forte ignota