PL 34, col. 464

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

26.
Sed cum spiritualis visio, penitus alienato a
sensibus corporis animo, imaginibus corporalium detinetur,
sive in somnis sive in ecstasi, si nihil significant
quae videntur, ipsius animae sunt imaginationes:
sicut etiam vigilantes et sani, et nulla alienatione moti,
multorum corporum quae non adsunt sensibus corporis,
cogitatione imagines versant. Verum hoc interest,
quod eas a praesentibus verisque corporibus
constanti affectione discernunt. Si autem aliquid significant;
sive dormientibus exhibeantur, sive vigilantibus,
cum et oculis vident praesentia corpora, et absentium
imagines cernunt spiritu, tanquam oculis praesto
sint, sive illa quae ecstasis dicitur, alienato prorsus
animo a sensibus corporis; mirus modus est: sed
commixtione alterius spiritus fieri potest ut ea quae
ipse scit, per hujusmodi imagines ei cui miscetur
ostendat, sive intelligenti, sive ut ab alio intellecta
pandantur. Si enim demonstrantur haec, nec utique a
corpore demonstrari possunt, quid restat nisi ut ab
aliquo spiritu demonstrentur?
CAPUT XIII.-- An insit in anima vis divinationis.
27.
Nonnulli quidem volunt animam humanam habere
vim quamdam divinationis in seipsa. Sed si ita
est, cur non semper potest, cum semper velit? An
quia non semper adjuvatur ut possit? Cum ergo adjuvatur,
numquid a nullo, aut a corpore ad hoc adjuvari
potest? Proinde restat ut a spiritu adjuvetur. Deinde
quomodo adjuvatur? Utrum in corpore fit aliquid, ut
inde quasi relaxetur et emicet ejus intentio, quo in id
veniat, ubi in seipsa videat significantes similitudines,
quae ibi jam erant, nec videbantur, sicut multa habemus
et in memoria, quae non semper intuemur? An
fiunt illic, quae ante non fuerant, vel in aliquo spiritu
sunt, quo illa erumpens et emergens ibi eas videat?
Sed si jam in illa erant quasi proprie, cur eas non
etiam consequenter intelligit? Aliquando enim, imo
plerumque non intelligit. An sicut spiritus ejus adjutus
est, ut eas in se videret, ita et mens nisi adjuvetur,
ea quae habet spiritus, intelligere non potest?
An forte non corporea removentur, vel quasi relaxantur
impedimenta, ut suo impetu anima in ea quae videnda
sunt, exseratur; sed ipsa prorsus in haec assumitur,
sive tantum spiritualiter cernenda, sive etiam
intellectualiter cognoscenda? An aliquando in seipsa
videt ista, aliquando per alterius spiritus commixtionem?
Quidquid horum est, temere affirmari non oportet.
Illud tamen dubium esse non debet, corporales
imagines, quae spiritu cernuntur, non semper signa
esse aliarum rerum, sive in vigilantibus, sive in dormientibus,
sive in aegrotantibus: mirum est autem,
si aliquando ecstasis fieri potest, ut non illae corporalium
rerum similitudines aliquid significent.
28.
Non sane mirum est si et daemonium habentes
aliquando vera dicunt, quae absunt a praesentium sensibus;
quod certe nescio qua occulta mixtura ejusdem
spiritus fit, ut tanquam unus sit patientis atque vexantis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.