PL 34, col. 465

De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Cum autem spiritus bonus in haec visa humanum
spiritum assumit aut rapit, nullo modo illas imagines
signa rerum aliarum esse dubitandum est, et earum
quas nosse utile est: Dei enim munus est. Discretio
sane difficillima est, cum spiritus malignus quasi tranquillus
agit, ac sine aliqua vexatione corporis assumpto
humano spiritu dicit quod potest; quando etiam
vera dicit, et utilia praedicat, transfigurans se, sicut
scriptum est, velut angelum lucis [(II Cor. XI, 14)]
, ad
hoc ut cum illi in manifestis bonis creditum fuerit,
seducat ad sua. Hunc discerni non arbitror, nisi dono
illo de quo ait Apostolus, cum de diversis Dei muneribus
loqueretur, Alii dijudicatio spirituum [(I Cor.
XII, 10)]
.
CAPUT XIV.-- Intellectualis visio non fallit. In aliis falli non semper est perniciosum.
Non enim magnum est, tunc eum dignoscere, cum
ad aliqua pervenerit vel perduxerit, quae sunt contra
bonos mores vel regulam fidei: tunc enim a multis
discernitur. Illo autem dono, in ipso primordio quo
multis adhuc bonus apparet, continuo dijudicatur an
malus sit.
29.
Tamen et per corporalem visionem, et per
imagines corporalium quae demonstrantur in spiritu,
et boni instruunt, et mali fallunt. Intellectualis autem
visio non fallitur. Aut enim non intelligit, qui aliud
opinatur quam est; aut si intelligit, continuo verum
est. Quid enim faciant oculi non habent, cum simile
corpus viderint, quod ab alio discernere non possint:
aut quid faciat animi intentio, cum in spiritu facta
fuerit corporis similitudo, quam non valeat distinguere
a corpore? Sed adhibetur intellectus, quaerens quid
illa significent vel utile doceant; et aut inveniens ad
fructum suum pervenit, aut non inveniens in disceptatione
se tenet, ne aliqua perniciosa temeritate prolabatur
in exitiabilem errorem.
30.
Judicat autem sobrius intellectus divinitus adjutus,
quae vel quanta sint, in quibus etiam aliud putare
quam est, non sit animae perniciosum. Nec enim
putantium periculo, et non potius exitio suo, quisque
a bonis putatur bonus, etiamsi occultus sit malus, si
in rebus ipsis, id est in ipso bono quo fit quisque bonus,
non erretur: aut aliquid obest omnibus hominibus,
quod cum dormiunt, vera corpora esse arbitrantur,
quorum similitudines in somnis vident: aut aliquid
obfuit Petro, quod soluto se a vinculis, seque angelo
deducente, factum est repentino miraculo ut putaret
se visum videre [(Act. XII, 7-9)] : vel cum in illa
ecstasi respondit, Nequaquam, Domine, quia nunquam
manducavi omne commune et immundum; putans ea
ipsa quae in disco demonstrabantur, tanquam vera animalia [(Id. X, 11-14)] .
Haec quando aliter inventa fuerint,
quam putata sunt, cum viderentur, non nos poenitet
ita nobis fuisse visa, si non arguatur vel infidelitas
dura, vel opinatio vana sive sacrilega. Quapropter
et cum visis corporalibus diabolus fallit, nihil obest
quod Indificantur oculi, si non erratur in veritate fidei,
et intelligentiae sanitate, qua docet Deus subjectos sibi.
Aut si ludificet animam spirituali visione imaginibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.