PL 34, col. 475
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
eodem quo corpus sensu corporis tangitur, fit
etiam in animo tale aliquid, non quod hoc sit, sed
quod simile sit; quod si non fieret, nec sensus ille esset,
quo ea quae extrinsecus adjacent, sentiuntur. Neque
enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo
velut nuntio utitur ad formandum in seipsa quod
extrinsecus nuntiatur. Non potest itaque fieri visio
corporalis, nisi etiam spiritualis simul fiat: sed non
discernitur, nisi cum fuerit sensus ablatus a corpore,
ut id quod per corpus videbatur, inveniatur in spiritu.
At vero spiritualis visio etiam sine corporali
fieri potest, cum absentium corporum similitudines
in spiritu apparent, et finguntur multae pro
arbitrio, vel praeter arbitrium demonstrantur. Item
spiritualis visio indiget intellectuali ut dijudicetur,
intellectualis autem ista spirituali inferiore non indiget;
ac per hoc spirituali corporalis, intellectuali autem
utraque subjecta est. Cum ergo legimus, Spiritualis
omnia judicat, ipse autem a nemine dijudicatur [(I Cor. II, 15)]
;
non secundum spiritum, a quo mens
discernitur, sicut illud quod dictum est, Orabo spiritu,
orabo et mente [(Id. XIV, 15)]
, sed ex illa notione debemus
accipere qua dictum est, Renovamini autem spiritu
mentis vestrae [(Eph. IV, 23)]
. Jam enim supra docuimus
alio modo et ipsam mentem spiritum dici,
secundum quam spiritualis omnia dijudicat. Quapropter
non absurde neque inconvenienter arbitror spiritualem
visionem inter intellectualem et corporalem
tanquam medietatem quamdam obtinere. Puto enim
non incongruenter medium dici, quod corpus quidem
non est, sed simile est corporis, inter illud quod vere
corpus est, et illud quod nec corpus est, nec simile
corporis.
CAPUT XXV.-- Solam intellectualem visionem non fallere.
52.
Illuditur autem anima similitudinibus rerum,
non earum vitio, sed opinionis suae, cum approbat
quae similia sunt pro iis quibus similia sunt, ab intelligentia
deficiens. Fallitur ergo in visione corporali,
cum in ipsis corporibus fieri putat quod fit in corporis
sensibus; sicut navigantibus videntur in terra moveri
quae stant, et intuentibus coelum stare sidera quae
moventur, et divaricatis radiis oculorum duas lucernae
species apparere, et in aqua remus infractus, et multa
hujusmodi: aut cum putat aliquid hoc esse, quod similiter
coloratum est, vel similiter sonat, vel olet,
vel sapit, vel tangitur; hinc enim et medicamentum
aliquod ceratum coctum in cacabo putatur legumen,
et sonitus transeuntis vehiculi putatur ex tonitruo, et
si nullis aliis sensibus exploretur, sed soli adjaceat olfactui,
citrium putatur herba quae vocatur apiaria, et
cibus aliquo dulciculo succo affectus putatur melle
conditus; et ignotus annulus contrectatus in tenebris,
putatur aureus, cum sit aereus aut argenteus. aut
cum repentinis inopinatisque corporalibus visis anima
turbata vel in somnis videre se putat, vel aliquo
hujusmodi spirituali viso affici: unde in omnibus
corporalibus visis, et aliorum sensuum contestatio,
et maxime ipsius mentis atque rationis adhibetur, ut