PL 34, col. 476
De Genesi ad litteram (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
quod in hoc rerum genere verum est, inveniatur quantum
inveniri potest. In visione autem spirituali, id
est in corporum similitudinibus, quae spiritu videntur,
fallitur anima, cum ea quae sic videt, ipsa corpora
esse arbitratur; vel quod sibi suspicione falsaque conjectura
finxerit, hoc etiam in corporibus putat, quae
non visa conjectat. At vero in illis intellectualibus
visis non fallitur: aut enim intelligit, et verum est;
aut si verum non est, non intelligit: unde aliud est
in his errare quae videt, aliud ideo errare quia non
videt.
CAPUT XXVI.-- Raptus animae duplex, spirituali visione et intellectuali.
53.
Quapropter cum rapitur anima in ea visa quae
spiritu cernuntur similia corporalibus, ita ut omnino
a sensibus corporis avertatur amplius quam in somno
solet, sed minus quam in morte; jam divinae admonitionis
est et adjutorii, ut se non corpora, sed visa
corporum similia spiritualiter noverit cernere, sicuti
quae se in somnis videre, etiam antequam evigilent,
sciunt. Ibi si etiam videntur futura, ita ut omnino futura
noscantur, quorum imagines praesentes videntur,
sive ipsa hominis mente divinitus adjuta, sive aliquo
inter ipsa visa quid significent exponente, sicut in
Apocalypsi Joanni exponebatur [(Apoc. I, 10 sqq.)] ,
magna revelatio est: etiamsi forte ignoret ille cui
haec demonstrantur, utrum e corpore exierit, an adhuc
sit in corpore, sed spiritu a sensibus corporis
alienato ista videat; potest enim sic raptus id ignorare,
si ei et hoc non ostendatur.
54.
Porro autem, si quemadmodum raptus est a
sensibus corporis, ut esset in istis similitudinibus corporum,
quae spiritu videntur, ita et ab ipsis rapiatur,
ut in illam quasi regionem intellectualium vel intelligibilium
subvehatur, ubi sine ulla corporis similitudine
perspicua veritas cernitur; nullis opinionum
falsarum nebulis offuscatur: ibi virtutes animae non
sunt operosae ac laboriosae. Neque enim opere temperantiae
libido frenatur, aut opere fortitudinis tolerantur
adversa, aut opere justitiae iniqua puniuntur,
aut opere prudentiae mala devitantur. Una ibi et tota
virtus est amare quod videas, et summa felicitas habere
quod amas. Ibi enim beata vita in fonte suo
bibitur, inde aspergitur aliquid huic humanae vitae, ut
in tentationibus hujus saeculi, temperanter, fortiter,
juste, prudenterque vivatur. Propter illud quippe adipiscendum,
ubi secura quies erit et ineffabilis visio
veritatis, labor suscipitur, et continendi a voluptate,
et sustinendi adversitates, et subveniendi indigentibus,
et resistendi decipientibus. Ibi videtur claritas
Domini, non per visionem significantem, sive corporalem,
sicut visa est in monte Sina [(Exod. XIX, 18)] ,
sive spiritualem, sicut vidit Isaias [(Isai. VI, 1)] , vel
Joannes in Apocalypsi: sed per speciem, non per
aenigmata, quantum eam capere mens humana potest,
secundum assumentis Dei gratiam, ut os ad os loquatur
ei quem dignum tali Deus colloquio fecerit; non
os corporis, sed mentis,
CAPUT XXVII.-- Quo genere visionis Deus a Moyse visus.