PL 34, col. 601

Quaestiones in Heptateuchum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

misisti? Ex quo enim intravi ad Pharaonem loqui in tuo
nomine, in hunc populum; et non liberasti populum
tuum; non contumaciae verba sunt vel indignationis,
sed inquisitionis et orationis: quod ex his apparet,
quae illi Dominus respondit. Non enim arguit infidelitatem
ejus, sed quid sit facturus aperuit.
XV.
[Ib. VI, 14-28.] Sacramenti locum esse dubium
non est, quod Scriptura volens originem Moysi demonstrare,
quoniam ejus actio jam expetebat, a primogenito
Jacob, id est Ruben, progenies coepit, inde
ad Simeon, inde ad Levi; ultra progressa non est,
quoniam ex Levi Moyses. Hi autem commemorantur,
qui jam commemorati fuerant in illis septuaginta
quinque, in quibus Israel intravit in Aegyptum: non
enim primam neque secundam, sed tertiam tribum,
id est Leviticam Deus esse voluit sacerdotalem.
XVI.
[Ib. VI, 30.] Quod Moyses dicit, Ecce ego gracili
voce sum, et quomodo exaudiet me Pharao? non
videtur tantum propter magnitudinem populi excusare
de vocis gracilitate, verum etiam propter unum hominem.
Mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab
uno homine posset audiri: an forte regius fastus
non eos permittebat de proximo loqui? Dicitur autem
illi: Ecce dedi te deum Pharaoni, et Aaron frater tuus
erit tuus propheta [(Exod. VII, 1)]
.
XVII.
[Ib. IV, 16.] Notandum quod cum ad populum
mitteretur, non ei dictum est, Ecce dedi te deum populo,
et frater tuus erit tuus propheta; sed frater tuus,
inquit, loquetur tibi ad populum. Dictum etiam est, Erit os tuum, et tu illi quae ad Deum:
non dictum est,
Tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus
deus, et secundum analogiam propheta Moysi Aaron,
sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis, ea loqui
prophetas Dei quae audiunt ab eo, nihilque aliud esse
prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus,
qui Deum vel non possunt vel non merentur
audire.
XVIII.
[Ib. VII, 3.] Assidue Deus dicit, Indurabo cor
Pharaonis: et velut causam infert cur hoc faciat, Indurabo,
inquit, cor Pharaonis, et implebo signa mea et
portenta mea in Aegypto; tanquam necessaria fuerit
obduratio cordis Pharaonis, ut signa Dei multiplicarentur
vel implerentur in Aegypto. Utitur ergo Deus
bene cordibus malis, ad id quod vult ostendere bonis,
vel quod facturus est bonis. Et quamvis uniuscujusque
cordis in malitia qualitas, id est, quale cor habeat
ad malum, suo fiat vitio, quod inolevit ex arbitrio
voluntatis; ea tamen qualitate mala ut huc vel
illuc moveatur, cum sive huc sive illuc male moveatur,
causis fit quibus animus propellitur: quae causae
ut existant vel non existant, non est in hominis potestate;
sed veniunt ex occulta providentia, justissima
plane et sapientissima, universum quod creavit disponentis
et administrantis Dei. Ut ergo tale cor haberet
Pharao, quod patientia Dei non moveretur ad pietatem,
sed potius ad impietatem, vitii proprii fuit:
quod vero ea facta sunt, quibus cor suo vitio tam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.