PL 34, col. 62
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 2.38 · On Christian Doctrine 2.39 · On Christian Doctrine 2.0
dilectionem cuncta convertere, a quo cuncta esse cognoscit;
doctus videri potest, esse autem sapiens nullo
modo.
CAPUT XXXIX.-- Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.
58.
Quamobrem videtur mihi studiosis et ingeniosis
adolescentibus, et timentibus Deum, beatamque vitam
quaerentibus, salubriter praecipi ut nullas doctrinas
quae praeter Ecclesiam Christi exercentur, tanquam ad
beatam vitam capessendam secure sequi audeant, sed
eas sobrie diligenterque dijudicent: et si quas invenerint
ab hominibus institutas, varias propter diversam
voluntatem instituentium, et ignotas propter suspiciones
errantium, maxime si habent etiam cum daemonibus
initam societatem per quarumdam signi cationum
quasi quaedam pacta atque conventa; repudient
penitus et detestentur; alienent etiam studium a superfluis
et luxuriosis hominum institutis. Illa vero
instituta hominum, quae ad societatem conviventium
valent, pro ipsa hujus vitae necessitate non negligant.
In caeteris autem doctrinis, quae apud gentes inveniuntur,
praeter historiam rerum, vel praeteriti temporis
vel praesentis, ad sensus corporis pertinentium,
quibus etiam utilium artium corporalium experimenta
et conjecturae annumerantur, et praeter rationem disputationis
et numeri, nihil utile esse arbitror. In quibus
omnibus tenendum est,
Ne quid nimis;
[(Terent. in Andr., act. 1, scen. 1.)]
et maxime in iis quae ad corporis sensus pertinentia,
volvuntur temporibus, et continentur locis.
59.
Sicut autem quidam de verbis omnibus et nominibus
hebraeis, et syris, et aegyptiis, vel si qua alia
lingua in Scripturis sanctis inveniri potest, quae in eis
sine interpretatione sunt posita, fecerunt, ut ea separatim
interpretarentur; et quod Eusebius fecit de
temporum historia propter divinorum Librorum quaestiones,
quae usum ejus flagitant: quod ergo hi fecerunt
de his rebus, ut non sit necesse christiano in
multis propter pauca laborare; sic video posse fieri,
si quem eorum qui possunt, benignam sane operam
fraternae utilitati delectet impendere, ut quoscumque
terrarum locos, quaeve animalia vel herbas atque arbores
sive lapides vel metalla incognita, speciesque
quaslibet Scriptura commemorat, ea generatim digerens,
sola exposita litteris mandet. Potest etiam de
numeris fieri, ut eorum tantummodo numerorum exposita
ratio conscribatur, quos divina Scriptura meminit.
Quorum aliqua aut omnia forte jam facta sunt,
sicut multa quae a bonis doctisque christianis elaborata
atque conscripta non arbitrabamur, invenimus;
sed sive propter turbas negligentium, sive propter invidorum
occultationes latent. Quod utrum de ratione
disputandi fieri possit, ignoro: et videtur mihi non
posse, quia per totum textum Scripturarum colligata
est nervorum vice; et ideo magis ad ambigua solvenda