PL 34, col. 63
De doctrina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: On Christian Doctrine 2.40 · On Christian Doctrine 2.39 · On Christian Doctrine 2.41
et explicanda, de quibus post loquemur, legentes adjuvat,
quam ad incognita signa, de quibus nunc agimus,
cognoscenda.
CAPUT XL.-- Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.
60.
Philosophi autem qui vocantur, si qua forte
vera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime
Platonici, non solum formidanda non sunt, sed ab eis
etiam tanquam injustis possessoribus in usum nostrum
vindicanda. Sicut enim Aegyptii non solum idola habebant
et onera gravia, quae populus Israel detestaretur
et fugeret, sed etiam vasa atque ornamenta de
auro et argento, et vestem, quae ille populus exiens
de Aegypto, sibi potius tanquam ad usum meliorem
clanculo vindicavit; non auctoritate propria, sed praecepto
Dei, ipsis Aegyptiis nescienter commodantibus
ea, quibus non bene utebantur [(Exod. III, 22, et XII,
35)] : sic doctrinae omnes Gentilium non solum simulata
et superstitiosa figmenta gravesque sarcinas supervacanei
laboris habent, quae unusquisque nostrum
duce Christo de societate Gentilium exiens, debet
abominari atque devitare; sed etiam liberales disciplinas
usui veritatis aptiores, et quaedam morum praecepta
utilissima continent, deque ipso uno Deo colendo
nonnulla vera inveniuntur apud eos; quod eorum tanquam
aurum et argentum, quod non ipsi instituerunt,
sed de quibusdam quasi metallis divinae providentiae,
quae ubique infusa est, eruerunt, et quo perverse atque
injuriose ad obsequia daemonum abutuntur, cum
ab eorum misera societate sese animo separat, debet
ab eis auferre christianus ad usum justum praedicandi
Evangelii. Vestem quoque illorum, id est, hominum
quidem instituta, sed tamen accommodata humanae societati,
qua in hac vita carere non possumus, accipere
atque habere licuerit in usum convertenda christianum.
61.
Nam quid aliud fecerunt multi boni fideles nostri?
Nonne aspicimus quanto auro et argento et veste
suffarcinatus exierit de Aegypto Cyprianus doctor suavissimus
et martyr beatissimus? quanto Lactantius?
quanto Victorinus, Optatus, Hilarius, ut de vivis taceam?
quanto innumerabiles Graeci? Quod prior ipse
fidelissimus Dei famulus Moyses fecerat, de quo scriptum
est quod eruditus fuerit omni sapientia Aegyptiorum [(Act. VII, 22)] .
Quibus omnibus viris superstitiosa
Gentium consuetudo, et maxime illis temporibus,
cum Christi recutiens jugum Christianos persequebatur,
disciplinas quas utiles habebat, nunquam
commodaret, si eas in usum colendi unius Dei, quo
vanus idolorum cultus exscinderetur, conversum iri
suspicaretur: sed dederunt aurum, et argentum, et
vestem suam exeunti populo Dei de Aegypto, nescientes
quemadmodum illa quae dabant, in Christi obsequium
cederent. Illud enim in Exodo factum, sine
dubio figuratum est, ut hoc praesignaret; quod sine
praejudicio alterius, aut paris, aut melioris intelligentiae
dixerim.
CAPUT XLI.-- Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.
62.
Sed hoc modo instructus divinarum Scripturarum