PL 35, col. 1355
Quaestiones Evangeliorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
fucis humana corpora variantem atque maculantem.
Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut si
fieri potest, longius remoti magno clamore Christum
interpellent: sicut isti decem steterunt a longe, et levaverunt
vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere
nostri. Nam et quod praeceptorem vocant, quo nomine
nescio utrum quisquam Dominum interpellaverit
pro medicina corporali, satis puto significare lepram
falsam esse doctrinam, quam bonus praeceptor abstergit.
Sacerdotium vero Judaeorum nemo fere fidelium
dubitat figuram fuisse futuri sacerdotii regalis, quod
est in Ecclesia, quo consecrantur omnes pertinentes
ad corpus Christi, summi et veri principis sacerdotum.
Nam nunc et omnes unguntur, quod tunc regibus
tantum et sacerdotibus fiebat: et quod ait Petrus
ad christianum populum scribens, Regale sacerdotium [(I Petr. II, 9)]
;
utrumque nomen illi populo convenire
declaravit, quo illa unctio pertinebat. Caetera
itaque vitia tanquam valetudinis et quasi membrorum
animae atque sensuum, per seipsum interius in conscientia
et intellectu Dominus sanat et corrigit: doctrina
vero vel imbuendi per Sacramenta, vel catechizandi
per sermonem sonantem atque lectionem, ubi
color quidam intelligitur verus atque sincerus, quia
in promptu est et foris eminentissimus (non enim in
occultis cogitationibus, sed in manifestis operationibus
haec aguntur), Ecclesiae proprie contributa est.
Itaque et Paulus voce Domini audita, Quid me persequeris?
et, Ego sum Jesus, quem tu persequeris; ad
Ananiam tamen missus est, ut illo sacerdotio quod in
Ecclesia constitutum est, sacramentum doctrinae fidei
perciperet, et verus ejus approbaretur color [(Act. IX,
4-19)] . Non quia non potest per seipsum Dominus
omnia facere; nam quis alius haec facit etiam in Ecclesia?
sed ut ipsa societas congregatorum fidelium,
approbando in invicem atque communicando verae
fidei doctrinam in omnibus quae dicuntur verbis, vel
signantur sacramentis, tanquam unam speciem veri
coloris obducat. Ad hoc etiam pertinet quod idem dicit
apostolus: « Deinde post annos quatuordecim ascendi
Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
Ascendi autem secundum revelationem; et exposui
eis Evangelium quod praedico in gentibus, seorsum
autem iis qui videbantur: ne forte in vacuum curro,
aut cucurri. » Et paulo post: « Cum cognovissent,
inquit, gratiam quae data est mihi Jacobus, Petrus et
Joannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt
mihi et Barnabae societatis [(Galat. II, 1, 2, 9)] .
Ipsa enim collatio unam doctrinae speciem exclusa
omni varietate monstrabat: quod salubriter etiam
Corinthios monet, dicens, Obsecro autem vos,
fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum
dicatis omnes [(I Cor. I, 10)]
. Cornelius etiam cum