PL 35, col. 1381

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.5 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.3

4.
Qui autem susceperunt pacem nuntiandam populo,
contemplati sunt ipsam Sapientiam, quantum
humanis cordibus potuit contingi quod nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit [(I Cor. II, 9)] .
Si in cor hominis non ascendit, quomodo
ascendit in cor Joannis? An non erat homo Joannes?
An forte nec in cor Joannis ascendit, sed cor Joannis
in illam ascendit? Quod enim ascendit in cor hominis,
de imo est ad hominem: quo autem ascendit cor hominis,
sursum est ab homine. Etiam sic, fratres, dici
potest quia si ascendit in cor Joannis, si aliquo modo
potest dici, in tantum ascendit in cor Joannis, in quantum
ipse Joannes non erat homo. Quid est, Non erat
homo? In quantum coeperat esse angelus: quia omnes
sancti, angeli; quia annuntiatores Dei. Ideo carnalibus
et animalibus non valentibus percipere quae sunt
Dei, quid ait Apostolus? Cum enim dicitis, Ego sum
Pauli, ego Apollo, nonne homines estis [(I Cor. III, 4)]
? Quid
eos volebat facere, quibus exprobrabat quia homines
erant? Vultis nosse quid eos facere volebat? audite
in Psalmis: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes [(Psal. LXXXI, 6)]
.
Ad hoc ergo vocat nos Deus, ne simus
homines. Sed tunc in melius non erimus homines,
si prius nos homines esse agnoscamus, id est, ut ad
illam celsitudinem ab humilitate surgamus: ne cum
putamus nos aliquid esse, cum nihil simus, non solum
non accipiamus quod non sumus, sed et amittamus
quod sumus.
5.
Ergo, fratres, de his montibus et Joannes erat,
qui dixit, In principio erat Verbum, et Verbum erat
apud Deum, et Deus erat Verbum. Susceperat pacem
mons iste, contemplabatur divinitatem Verbi. Qualis
iste mons erat? quam excelsus? Transcenderat
omnia cacumina terrarum, transcenderat omnes
campos aeris, transcenderat omnes altitudines siderum,
transcenderat omnes choros et legiones Angelorum.
Nisi enim transcenderet ista omnia quae
creata sunt, non perveniret ad eum per quem facta
sunt omnia. Non potestis cogitare quid transcenderit,
nisi videatis quo pervenerit. Quaeris de coelo et terra?
facta sunt. Quaeris de his quae sunt in coelo et terra?
Utique multo magis et ipsa facta sunt. Quaeris de spiritualibus
creaturis, de Angelis, Archangelis, Sedibus,
Dominationibus, Virtutibus, Principatibus? et ipsa
facta sunt. Nam cum enumeraret haec omnia Psalmus,
conclusit sic: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et
creata sunt [(Psal. CXLVIII, 5)]
. Si dixit, et facta sunt, per
Verbum facta sunt: si autem per Verbum facta sunt,
non potuit Joannis cor pervenire ad id quod ait, In
principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum; nisi transcendisset omnia quae sunt
facta per Verbum. Qualis ergo iste mons, quam sanctus,
quam altus inter illos montes qui susceperunt
pacem populo Dei, ut colles possent suscipere justitiam?
6.
Videte ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus
est Joannes, de quibus paulo ante cantavimus, Levavi
oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Ergo,
fratres mei, si vultis intelligere, levate oculos vestros

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.