PL 35, col. 1382
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.6 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.7 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 1.0
in montem istum; id est, erigite vos ad Evangelistam,
erigite vos ad ejus sensum. Sed quia montes isti pacem
suscipiunt, non potest autem esse in pace, qui
spem ponit in homine; nolite sic erigere oculos in
montem, ut putetis in homine spem vestram esse collocandam;
et sic dicite, Levavi oculos meos in montes,
unde veniet auxilium mihi, ut statim subjungatis, Auxilium
meum a Domino, qui fecit coelum et terram [(Psal.
CXX, 1, 2)]
. Ergo levemus oculos in montes, unde veniet
auxilium nobis: et tamen non ipsi montes sunt, in
quibus spes nostra ponenda est; accipiunt enim montes
quod nobis ministrent: ergo unde et montes accipiunt,
ibi spes nostra ponenda est. Oculos nostros cum levamus
ad Scripturas, quia per homines ministratae sunt
Scripturae, levamus oculos nostros ad montes, unde
auxilium veniet nobis: sed tamen quia ipsi homines
erant qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant;
sed ille erat lumen verum [(Joan. I, 9)] , qui illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum. Mons
erat et ille Joannes Baptista, qui dixit, Non sum ego
Christus [(Ibid., 20)]
: ne quisquam spem in montem
ponens, caderet ab illo qui montes illustrat, et ipse
confessus ait, Quoniam de plenitudine ejus omnes accepimus [(Ibid. I, 16)]
.
Ita debes dicere, Levavi oculos
meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ne auxilium
quod tibi venit, montibus imputes; sed sequaris, et
dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et
terram.
7.
Ergo, fratres, ad hoc ista monuerim, ut quando
erexistis cor ad Scripturas, cum sonaret Evangelium, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum,
et caetera quae lecta sunt, intelligatis
vos levasse oculos ad montes. Nisi enim montes
ista dicerent, unde omnino cogitaretis, non inveniretis.
Ergo ex montibus venit vobis auxilium, ut haec
vel audiretis: sed nondum potestis intelligere quod
audistis. Invocate auxilium a Domino, qui fecit
coelum et terram: quia montes sic potuerunt loqui,
ut non possint ipsi illuminare; quia et ipsi illuminati
sunt audiendo. Inde qui haec dixit, accepit Joannes
ille, fratres, qui discumbebat super pectus Domini [(Joan. XIII, 25)] ,
et de pectore Domini bibebat quod
propinaret nobis. Sed propinavit verba; intellectum
autem inde debes capere, unde et ipse biberat qui
tibi propinavit: ut leves oculos ad montes, unde auxilium
veniet tibi, ut inde tanquam calicem, id est,
verbum propinatum acciperes; et tamen quia auxilium
tuum a Domino, qui fecit coelum et terram, inde
impleres pectus, unde implevit ille: unde dixisti, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram:
qui potest ergo, impleat. Fratres, hoc dixi: levet
quisque cor suum quomodo illud videt idoneum, et
capiat quod dicitur. Sed forte hoc dicetis, quia ego
vobis sum praesentior quam Deus. Absit. Multo est
ille praesentior: nam ego oculis vestris appareo, ille
conscientiis vestris praesidet. Ad me aures, ad illum
cor, ut utrumque impleatis. Ecce oculos vestros et