PL 35, col. 1390

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 2

vestris: si vultis pie et christiane vivere, haerete
Christo secundum id quod pro nobis factus est, ut
perveniatis ad eum secundum id quod est, et secundum
id quod erat. Accessit, ut pro nobis hoc fieret
; quia hoc pro nobis factus est, ubi portentur
infirmi, et mare saeculi transeant, et perveniant ad
patriam; ubi jam navi non opus erit, quia nullum
mare transitur. Melius est ergo non videre mente id
quod est, et tamen a Christi cruce non recedere,
quam videre illud mente, et crucem Christi contemnere.
Bonum est super hoc et optimum, si fieri
potest, ut et videatur quo eundum sit, et teneatur
quo portetur qui pergit. Hoc potuerunt mentes magnae
montium, qui montes dicti sunt, quos maxime
illustrat lumen justitiae: potuerunt, et viderunt illud
quod est. Nam videns Joannes dicebat, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum. Viderunt hoc, et ut pervenirent ad id quod
videbant de longe, a cruce Christi non recesserunt,
et humilitatem Christi non contempserunt. Parvuli
vero qui hoc non possunt intelligere, non recedentes
a cruce et passione et resurrectione Christi, in ipsa
navi perducuntur ad id quod non vident, in qua navi
perveniunt et illi qui vident.
4.
At vero quidam philosophi hujus mundi exstiterunt,
et inquisierunt Creatorem per creaturam:
quia potest inveniri per creaturam, evidenter dicente
Apostolo, Invisibilia enim ejus, a constitutione
mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur;
sempiterna quoque virtus ejus et divinitas,
ut sint inexcusabiles. Et sequitur, Quia cum cognovissent
Deum: non dixit, Quia non cognoverunt; sed, Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt,
aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus
suis, et obscuratum est insipiens cor eorum.
Unde
obscuratum? Sequitur, et dicit apertius: Dicentes
enim se esse sapientes, stulti facti sunt [(Rom. I, 20-22)]
.
Viderunt quo veniendum esset: sed ingrati ei qui illis
praestitit quod viderunt, sibi voluerunt tribuere
quod viderunt; et facti superbi amiserunt quod videbant,
et conversi sunt inde ad idola et simulacra et
ad culturas daemoniorum, adorare creaturam, et
contemnere Creatorem. Sed jam isti elisi ista fecerunt:
ut autem eliderentur, superbierunt; cum autem
superbirent, sapientes se esse dixerunt. Hi ergo
de quibus dixit, Qui cum cognovissent Deum, viderunt
hoc quod dicit Joannes, quia per Verbum Dei facta
sunt omnia. Nam inveniuntur et ista in libris philosophorum:
et quia unigenitum Filium habet Deus,
per quem sunt omnia. Illud potuerunt videre quod
est, sed viderunt de longe: noluerunt tenere humilitatem
Christi, in qua navi securi pervenirent ad id
quod longe videre potuerunt; et sorduit eis crux
Christi. Mare transeundum est, et lignum contemnis?
O sapientia superba! irrides crucifixum Christum;
ipse est quem longe vidisti: In principio erat Verbum,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.