PL 35, col. 1391
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 2
et Verbum erat apud Deum. Sed quare crucifixus est?
Quia lignum tibi humilitatis ejus necessarium erat.
Superbia enim tumueras, et longe ab illa patria projectus
eras; et fluctibus hujus saeculi interrupta est
via, et qua transeatur ad patriam non est, nisi ligno
porteris. Ingrate, irrides eum qui ad te venit ut redeas!
Ipse factus est via, et hoc per mare: inde in
mari ambulavit [(Matth. XIV, 25)] , ut ostenderet esse
in mari viam. Sed tu, qui quomodo ipse ambulare in
mari non potes, navi portare, ligno portare: crede
in crucifixum, et poteris pervenire. Propter te crucifixus
est, ut humilitatem doceret; et quia si sic veniret
ut Deus, non agnosceretur. Si enim sic veniret
ut Deus, non veniret eis qui videre Deum non poterant.
Non enim secundum id quod Deus est, aut
venit, aut discedit; cum sit ubique praesens, et nullo
loco contineatur. Sed secundum quid venit? Quod
apparuit homo.
5.
Quia ergo sic erat homo, ut lateret in illo Deus,
missus est ante illum magnus homo, per cujus testimonium
inveniretur plus quam homo. Et quis est hic? Fuit homo.
Et quomodo posset iste verum de Deo dicere? Missus a Deo.
Quid vocabatur? Cui nomen erat
Joannes. Quare venit? Hic venit in testimonium, ut testimonium
perhiberet de lumine, ut omnes crederent per
illum. Qualis iste qui testimonium perhiberet de lumine?
Magnum aliquid iste Joannes, ingens meritum,
magna gratia, magna celsitudo! Mirare, plane mirare;
sed tanquam montem. Mons autem in tenebris
est, nisi luce vestiatur. Ergo tantum mirare Joannem,
ut audias quod sequitur, Non erat ille lumen:
ne cum montem putas lumen esse, naufragium in
monte facias, non solatium invenias. Sed quid debes
mirari? Montem tanquam montem. Erige autem te
ad illum qui illuminat montem, qui ad hoc erectus
est, ut prior radios excipiat, et oculis tuis nuntiet.
Ergo, non erat ille lumen.
6.
Quare igitur venit? Sed ut testimonium perhiberet
de lumine. Utquid hoc? Ut omnes crederent per
illum. Et de quo lumine testimonium perhiberet? Erat
lux vera. Quare additum est, vera? Quia et homo illuminatus
dicitur lux; sed vera lux illa est quae illuminat.
Nam et oculi nostri dicuntur lumina; et tamen
nisi aut per noctem lucerna accendatur, aut per diem
sol exeat, lumina ista sine causa patent. Sic ergo et
Joannes erat lux, sed non vera lux: quia non illuminatus,
tenebrae; sed illuminatione factus est lux.
Nisi autem illuminaretur, tenebrae erat, sicut omnes
impii, quibus jam credentibus dixit Apostolus, Fuistis
aliquando tenebrae. Modo autem quia crediderant,
quid? Nunc autem lux, inquit, in Domino [(Ephes. V,
8)]
. Nisi adderet, in Domino, non intelligeremus. Lux,
inquit, in Domino: tenebrae non in Domino eratis. Fuistis enim aliquando tenebrae:
ibi non addidit, in
Domino. Ergo tenebrae in vobis, lux in Domino. Sic
et ille non erat lux, sed ut testimonium perhiberet de
lumine.
7.
Ubi autem est ipsa lux? Erat lux vera, quae illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum. Si