PL 35, col. 1392

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 2

omnem hominem venientem, et ipsum Joannem.
Ipse ergo illuminabat, a quo se demonstrari volebat.
Intelligat Charitas vestra: veniebat enim ad mentes
infirmas, ad corda saucia, ad aciem animae lippientis.
Ad hoc venerat. Et unde posset anima videre quod
perfecte est? Quomodo plerumque fit ut in aliquo
corpore radiato cognoscatur ortus esse sol, quem
oculis videre non possumus. Quia et qui saucios habent
oculos, idonei sunt videre parietem illuminatum
et illustratum a sole, vel montem vel arborem, aut
aliquid hujusmodi idonei sunt videre; et in alio illustrato
demonstratur illis ortus ille, cui videndo adhuc
minus idoneam aciem gerunt. Sic ergo illi omnes ad
quos Christus venerat, minus idonei erant eum videre:
radiavit Joannem; et per illum confitentem se radiatum
ac se illuminatum esse, non qui radiaret et illuminaret,
cognitus est ille qui illuminat, cognitus est ille
qui illustrat, cognitus est qui implet. Et quis est? Qui
illuminat, inquit, omnem hominem venientem in mundum.
Nam si illinc non recederet, non esset illuminandus:
sed ideo hic illuminandus, quia illinc recessit,
ubi homo semper poterat esse illuminatus.
8.
Quid ergo? Si venit huc, ubi erat? In hoc mundo
erat. Et hic erat, et huc venit: hic erat per divinitatem;
huc venit per carnem: quia cum hic esset per
divinitatem, ab stultis et caecis et iniquis videri non
poterat. Ipsi iniqui tenebrae sunt de quibus dictum est, Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt [(Joan. I, 5)]
.
Ecce hic est et modo, et hic erat, et
semper hic est; et nunquam recedit, nusquam recedit.
Opus est ut habeas unde videas quod tibi nunquam
recedit; opus est ut tu non recedas ab eo qui
nusquam recedit; opus est ut tu non deseras, et non
desereris. Noli cadere, et non tibi occidet. Si tu feceris
casum, ille tibi facit occasum: si autem tu stas,
praesens est tibi. Sed non stetisti: recordare unde cecideris,
unde te dejecit qui prior te cecidit. Dejecit
enim te, non vi, non impulsu, sed voluntate tua. Si
enim malo non consentires, stares, illuminatus maneres.
Modo autem quia jam cecidisti, et factus es
saucius corde, unde videri illa lux potest, venit ad te
talis qualem posses videre; et talem se hominem
praebuit, ut ab homine quaereret testimonium. Ab homine
quaerit testimonium Deus, et Deus testem habet
hominem; habet Deus testem hominem, sed propter
hominem: tam infirmi sumus! Per lucernam quaerimus
diem: quia lucerna dictus est ipse Joannes, Domino
dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens, et vos
voluistis exsultare ad horam in lumine ejus; ego autem
habeo testimonium majus Joanne [(Id. V, 35, 36.)]
9.
Ergo ostendit quia propter homines voluit per
lucernam demonstrari ad fidem credentium, ut per
ipsam lucernam inimici ejus confunderentur. Illi enim
inimici qui illum tentabant, et dicebant, Dic nobis, In
qua potestate ista facis? Interrogabo vos et ego, inquit, unum sermonem: dicite mihi, baptismus Joannis unde
est? de coelo, an ab hominibus? Et turbati sunt, et dixerunt

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.