PL 35, col. 1393
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 2
apud semetipsos, Si dixerimus de coelo; dicturus
est nobis, Quare ergo non credidistis illi?
(quia ille Christo perhibuerat testimonium, et dixerat, Non sum ego
Christus, sed ille [Joan. I, 20 27] ). Si autem ex hominibus
dixerimus esse, timemus populum ne lapidet nos; quia
tanquam prophetam habebant Joannem. Timentes lapidationem,
sed plus timentes veritatis confessionem,
responderunt mendacium veritati; et mentita est iniquitas
sibi [(Psal. XXVI, 12)] . Dixerunt enim: Nescimus.
Et Dominus, quia ipsi contra se clauserant, negando
se scire quod noverant, nec ipse illis aperuit, quia non
pulsaverunt. Dictum est enim: Pulsate, et aperietur
vobis [(Matth. VII, 7)]
. Non solum autem illi non pulsaverunt,
ut aperiretur; sed negando, ostium ipsum
contra se obstruxerunt. Et ait eis Dominus: Nec ego
dico vobis in qua potestate ista facio [(Matth. XXI, 23-27,
Marc. XI, 28-33, et Luc. XX, 2-8)]
. Et confusi sunt per
Joannem; impletumque in illis est, Paravi lucernam
Christo meo; inimicos ejus induam confusione [(Psal.
CXXXI, 17, 18)]
.
10.
In mundo erat, et mundus per eum factus est.
Ne putes quia sic erat in mundo, quomodo in mundo
est terra, in mundo est coelum, in mundo est sol,
luna et stellae, in mundo arbores, pecora, homines.
Non sic iste in mundo erat. Sed quomodo erat? Quomodo
artifex, regens quod fecit. Non enim sic fecit,
quomodo facit faber. Forinsecus est arca quam facit,
et illa in alio loco posita est, cum fabricatur; et
quamvis juxta sit, ipse alio loco sedet qui fabricat,
et extrinsecus est ad illud quod fabricat: Deus autem
mundo infusus fabricat, ubique positus fabricat,
et non recedit aliquo, non extrinsecus quasi versat
molem quam fabricat. Praesentia majestatis facit quod
facit; praesentia sua gubernat quod fecit. Sic ergo
erat in mundo, quomodo per quem mundus factus est. Per ipsum
enim mundus factus est, et mundus eum non
cognovit.
11.
Quid est, mundus factus est per ipsum? Coelum,
terra, mare et omnia quae in eis sunt, mundus dicitur.
Iterum alia significatione, dilectores mundi mundus
dicuntur. Mundus per ipsum factus est, et mundus
eum non cognovit. Num enim coeli non cognoverunt
Creatorem suum, aut Angeli non cognoverunt Creatorem
suum, aut non cognoverunt Creatorem suum sidera,
quem confitentur daemonia? Omnia undique testimonium
perhibuerunt. Sed qui non cognoverunt?
Qui amando mundum dicti sunt mundus. Amando
enim habitamus corde: amando autem, hoc appellari
meruerunt quod ille ubi habitabant. Quomodo dicimus,
Mala est illa domus; aut, Bona est illa domus:
non in illa quam dicimus malam, parietes accusamus;
aut in illa quam dicimus bonam, parietes laudamus:
sed malam domum, inhabitantes malos; et bonam domum,
inhabitantes bonos. Sic et mundum, qui inhabitant
amando mundum. Qui sunt? Qui diligunt mundum:
ipsi enim corde habitant in mundo. Nam qui non diligunt
mundum, carne versantur in mundo; sed corde
inhabitant coelum, sicut Apostolus dicit: Nostra autem
conversatio in coelis est [(Philipp. III, 20)]
. Ergo