PL 35, col. 1395

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 2

grammaticos, et tamen explicare veritatem secundum
auditum infirmorum. Si enim diceret sanguinem singulari
numero, non explicaret quod volebat: ex sanguinibus
enim homines nascuntur maris et feminae.
Dicamus ergo, non timeamus ferulas grammaticorum;
dum tamen ad veritatem solidam et certiorem perveniamus.
Reprehendit qui intelligit, ingratus quia intellexit. Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri.
Carnem pro femina posuit:
quia de costa cum facta esset, Adam dixit, Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea [(Gen. II, 23)]
;
et Apostolus ait, Qui diligit uxorem
suam, seipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam
odio habet [(Ephes. V, 28 et 29)]
. Ponitur ergo caro pro
uxore, quomodo et aliquando spiritus pro marito.
Quare? Quia ille regit, haec regitur: ille imperare
debet, ista servire. Nam ubi caro imperat, et spiritus
servit, perversa domus est. Quid pejus domo, ubi femina
habet imperium super virum? Recta autem domus,
ubi vir imperat, femina obtemperat. Rectus
ergo ipse homo, ubi spiritus imperat, caro servit.
15.
Hi ergo non ex voluntate carnis, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt. Ut autem homines nascerentur
ex Deo, primo ex ipsis natus est Deus.
Christus enim Deus, et Christus natus ex hominibus.
Non quaesivit quidem nisi matrem in terra, quia jam
patrem habebat in coelo: natus ex Deo, per quem efficeremur;
et natus ex femina, per quem reficeremur.
Noli ergo mirari, o homo, quia efficeris filius per
gratiam, quia nasceris ex Deo secundum Verbum
ejus. Prius ipsum Verbum voluit nasci ex homine, ut
tu securus nascereris ex Deo, et diceres tibi: Non
sine causa Deus nasci ex homine voluit, nisi quia alicujus
momenti me existimavit, ut immortalem me
faceret, et pro me mortaliter nasceretur. Ideo cum
dixisset, ex Deo nati sunt; quasi ne miraremur, et
exhorreremus tantam gratiam, ut nobis incredibile
videretur quia homines ex Deo nati sunt, quasi
securum te faciens, ait: Et Verbum caro factum est, et
habitavit in nobis. Quid ergo miraris quia homines ex
Deo nascuntur? Attende ipsum Deum natum ex hominibus: Et Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis.
16.
Quia vero Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis, ipsa nativitate collyrium fecit, unde tergerentur
oculi cordis nostri, et possemus videre majestatem
ejus per ejus humilitatem. Ideo factum est
Verbum caro, et habitavit in nobis; sanavit oculos nostros:
et quid sequitur? Et vidimus gloriam ejus. Gloriam
ejus nemo posset videre, nisi carnis humilitate
sanaretur. Unde non poteramus videre? Intendat ergo
Charitas vestra, et videte quod dico. Irruerat homini
quasi pulvis in oculum, irruerat terra, sauciaverat
oculum, videre non poterat lucem: oculus iste
sauciatus inungitur; terra sauciatus erat, et terra
illuc mittitur ut sanetur. Omnia enim collyria et medicamenta
nihil sunt nisi de terra. De pulvere caecatus
es, de pulvere sanaris: ergo caro te caecaverat, caro

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.