PL 35, col. 1398
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3
facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quomodo per
ipsum omnia sunt facta? Quia quod factum est, in
ipso vita erat: et antequam fieret, vita erat. Quod
factum est, non est vita: sed in arte, hoc est, in
Sapientia Dei, antequam fieret, vita erat. Quod factum
est, transiit: quod est in Sapientia, transire
non potest. Vita ergo in illo erat, quod factum est.
Et qualis vita? Quia et anima corporis vita est:
corpus nostrum habet vitam suam; quam cum amiserit,
mors est corporis: talis ergo erat illa vita?
Non: sed vita erat lux hominum. Numquid lux pecorum?
Nam ista lux et hominum et pecorum est. Est
quaedam lux hominum: unde distant homines a pecoribus
videamus, et tunc intelligemus quid sit lux
hominum. Non distas a pecore, nisi intellectu: noli
aliunde gloriari. De viribus praesumis? a bestiis vinceris:
de velocitate praesumis? a muscis vinceris:
de pulchritudine praesumis? quanta pulchritudo est
in pennis pavonis? Unde ergo melior es? Ex imagine
Dei. Ubi imago Dei? In mente, in intellectu. Si ergo
ideo melior pecore, quia habes mentem qua intelligas
quod non potest pecus intelligere; inde autem
homo, quia melior pecore; lux hominum est lux
mentium. Lux mentium supra mentes est, et excedit
omnes mentes. Hoc erat vita illa per quam facta sunt
omnia.
5.
Ubi erat? hic erat; an apud Patrem erat, et hic
non erat? an quod verius est, et apud Patrem erat,
et hic erat? Si ergo hic erat, quare non videbatur?
Quia lux in tenebris lucet, et tenebrae cam non comprehenderunt.
O homines, nolite esse tenebrae, nolite
esse infideles, injusti, iniqui, rapaces, avari, amatores
saeculi: hae sunt enim tenebrae. Lux non est absens,
sed vos absentes estis a luce. Caecus in sole praesentem
habet solem, sed absens est ipse soli. Nolite ergo
esse tenebrae. Haec est enim forte gratia, de qua dicturus
sum, ut jam non simus tenebrae, et dicat nobis
Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem
lux in Domino [(Ephes. V, 8)]
. Quia ergo non videbatur
lux hominum, id est lux mentium, opus erat
ut homo diceret de luce testimonium, non quidem
tenebrosus, sed jam illuminatus. Nec tamen quia
illuminatus, idco ipsa lux; sed ut testimonium perhiberet
de lumine. Nam non erat ille lux. Et quae erat
lux? Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum. Et ubi erat ista? In hoc
mundo erat. Et quomodo in hoc mundo erat? numquid
sicut ista lux solis, lunae, lucernarum, sic et
ista lux in mundo est? Non. Quia mundus per eum
factus est, et mundus eum non cognovit: hoc est, lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
Mundus enim tenebrae; quia dilectores
mundi, mundus. Num enim creatura non agnovit
Creatorem suum? Testimonium dedit coelum de stella [(Matth. II, 2)] ;
testimonium dedit mare, portavit
ambulantem Dominum [(Id. XIV, 26)] ; testimonium
dederunt venti, ad ejus jussum quieverunt [(Id. VIII,
27)] ; testimonium dedit terra, illo crucifixo contremuit [(Id. XXVII, 51)] :
si omnia ista testimonium dederunt,