PL 35, col. 1397
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 3
Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem
filiorum reciperemus [(Galat. IV, 4, 5)]
. Ecce ad
hoc venit Christus, ut eos qui sub Lege erant redimeret:
ut jam non simus sub Lege, sed sub Gratia.
Quis ergo dedit Legem? Ille dedit Legem, qui dedit et
Gratiam: sed Legem per servum misit, cum Gratia
ipse descendit. Et unde facti erant homines sub Lege?
Non implendo Legem. Qui enim legem impiet, non
est sub lege, sed cum lege: qui autem sub lege est,
non sublevatur, sed premitur lege. Omnes itaque
homines sub Lege constitutos, reos facit Lex; et ad
hoc illis super caput est, ut ostendat peccata, non
tollat. Lex ergo jubet, dator legis miseretur in eo
quod jubet lex. Conantes homines implere viribus suis
quod a lege praeceptum est, ipsa sua temeraria et praecipiti
praesumptione ceciderunt; et non sunt cum
lege, sed sub lege facti sunt rei: et quoniam suis viribus
implere non poterant legem, facti rei sub lege,
imploraverunt liberatoris auxilium; et reatus legis fecit
aegritudinem superbis. Aegritudo superborum, facta
est confessio humilium: jam confitentur aegroti quia
aegrotant; veniat medicus, et sanet aegrotos.
3.
Medicus quis? Dominus noster Jesus Christus.
Quis Dominus noster Jesus Christus? Ille qui visus est
et ab eis a quibus crucifixus est. Ille qui apprehensus,
colaphizatus, flagellatus, sputis illitus, spinis coronatus,
in cruce suspensus, mortuus, lancea vulneratus,
de cruce depositus, in sepulcro positus. Ille ipse Dominus
noster Jesus Christus; ille ipse plane, et ipse
est totus medicus vulnerum nostrorum, crucifixus ille
cui insultatum est, quo pendente persecutores caput
agitabant, et dicebant, Si filius Dei est, descendat de
cruce [(Matth. XXVII, 39, 40)]
: ipse est totus medicus
noster, ipse plane. Quare ergo non ostendit insultantibus,
quia ipse erat Filius Dei: ut si se permisit in
crucem levari, saltem cum illi dicerent, Si filius Dei
est, descendat de cruce; tunc descenderet, et ostenderet
eis verum se esse Filium Dei, quem illi ausi fuerant
irridere? Noluit. Quare noluit? numquid quia non potuit?
Potuit plane. Quid est enim amplius, de cruce
descendere, an de sepulcro resurgere? Sed pertulit
insultantes: nam crux non ad potentiae documentum,
sed ad exemplum patientiae suscepta est. Ibi vulnera
tua curavit, ubi sua diu pertulit: ibi te a morte sempiterna
sanavit, ubi temporaliter mori dignatus est.
Et mortuus est, an in illo mors mortua est? Qualis
mors, quae mortem occidit?
4.
Ipse est tamen Dominus noster Jesus Christus
totus, qui videbatur, et tenebatur, et crucifigebatur?
Num totus hoc ipse est? Ipse est quidem, sed non
totus illud quod viderunt Judaei; non hoc est totus
Christus. Et quid est? In principio erat Verbum. In
quo principio? Et Verbum erat apud Deum. Et quale
Verbum? Et Deus erat Verbum. Numquid forte a Deo
factum est hoc Verbum? Non. Hoc enim erat in principio
apud Deum. Quid ergo? Alia quae fecit Deus
non similia sunt Verbo? Non: quia omnia per ipsum